Page:Trevoux - Dictionnaire , 1704, T01, A-Cenobitique.djvu/28

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

Quamvis hæc Trivii nuper tibi præla pararint,
Ne tamen è Triviis credas vnlgi ore petita.
Principis hæc jussu, justo libramine plures
Rectè dicendi scribendique ex arte Magistri,
Acriùs expendêre priùs, solidoque probatunt
Judicio : teque hoc monitum vult Gallica Siren,
Quæ tibi mansuris aptavit commoda formis,
Intellecturis oculis hæc, subjicit ultro,
Ut nihil invitâ dicas scribasve Minervâ.
Hinc Mœcenati grates cum laude repende,
Augusti[1]qui jussa sui dum publica curat,
Intentusque horis gravioribus, otia parvis
Commodat assiduus ; liceat si parva vocare
Quæ rudibus parat ingeniis discrimina linguæ,
Ne finat indociles errare per invia gressus,
Scriptave digna cedro vili fordere lacemâ.
Verborum. His igitur sapiens & provide Lector,
Utere cum fructu : cavesis & olere veternum,
Si tua non sapiant austero fusa palato
Verba, vel ingratis feriant tinnitibus aures.


Aspice quos oculis vitro fallente trigono,
Sub triplici facie variet lux una colores.
Iris nulla magis fole irradiante refulget.


Sic tibi splendorem Trivium tua præla pararunt,
Principis auspiciis Musarum in triplice lingua,
Ut merito niteas triplicis sub lumine vùltus ;
Seu mavis Trivium[2]sis olim nobile Musis
Ausoniis, Graiisque diu, sub limite Gallo.

Idem. C. F. M.

SYMBOLUM.

TYPI TYPOGRAPHICI.
LEMMA.
QUODCUNQUE JUBEBIS.


MARTE potens Princeps, cui formidata Sicambri

Arma Jovis famulantur, adest tibi pacis arnica
Natio, sponte sequi impatiens Quodcunque jubebis.
Non fumus è sæva furiarum gente, cruentam
Odimus importare viris, ut fulmina, mortem ;
Quin adeo, quod tempus edax, quod iniqua vetustas
Et cæca immeritæ damnant oblivia nocti,
Eripimus tenebris, & apertâ luce potiri
Atque redire damus vitæ melioris in usum,
Jusseris Aonidum populis arcana patêre
Nec mora, muta cohors primùm, mox pressa superno
Pondere, dum rediens prælum gemit, ecce sub auras

  1. Serenissimi Principis Cancellarius D. de Malezieu.
  2. Sunt qui Trivoltium velint à triplici vultu dictum.
I ij