pagata et coronata, et ubique locorum exercita, velut obse-
quia Deo præstita. Ignoro an involvant atheismum potiùs
quàm hæresim. Ejusmodi exempla toto orbe palam recitantur
cum stupore et execratione universali, tametsi pauci
queant compescere hanc tyrannidem. Illos lamen ego
compescui non ita pridem, convictos publico meo scripto mendacii
impudentissimi. Quapropter boc experimento edoctus,
has recentiores contumelias diluo eâdem ratione. Aio, autores
illius scripti, vobis judicialiter exhibiti, MENTIRI IMPUDENTISSIME.
Si illa, quæ mihi objiciunt tam acerbè, sunt vera, habent
multa tribunalia apud quæ me postulent reum ; sin
verò non audent me provocare, impudentissimum mendacium
illis objectum esto ratum. Hæc sufficient contestandæ
meæ innocentiæ, verùm illud genus hominum impatiens
levioris molestiæ, eas quas nequit propulsare, fert patientissimè
titulo speciosæ magnanimitatis, rati quôd criminis
objectio spreta obsolescat, ne si irascare vera videatur.
Quapropter volo irritare profundiùs eorum pudorem, ut viri non
stolidi intelligant patientiam non esse virtutem, sed conscientiam
trepidantem à culpâ, ab infamiâ, à pœnâ.....
Interim scitote mores gentis illius esse tam evidenter iniquos, et impunè practicatos, ut cogar renuntiare Christo et Ecclesiæ si nolim eos detestari ; id verò palam, tum ad defensionem meam, tum etiam ne simpliciores seducantur. Qui secus sentiunt impertiantur mihi lumen, sub cujus radio queam de illà gente bene sentire salvâ fide Christianâ [p. 207 sq.].