Quelque six mille proverbes/Axiomes et formules de philosophie scholastique

La bibliothèque libre.

AXIOMES ET FORMULES

DE PHILOSOPHIE SCHOLASTIQUE.


A
    Abstractio.
  1. Abstrahentium non est mendacium.
  2. Abstractum non prædicatur de concreto.
  3. Abstractio a materia, desideratur ad cognitionem.
    Accidens.
  4. Quod advenit alicui post esse completum, advenit et accidentaliter.
  5. Accidens adest et abest (intellige : per intellectum) sine subjecti corruptione.
  6. Accidens, est ens in alio.
  7. Accidens non est intra idem genus cum subjecto.
  8. Accidentia quæ oriuntur ab essentia, ratione materiæ, et quæ per se conveniunt individuis, sunt accidentia communia.
  9. Accidentia manifestant formam substantialem.
  10. Accidens definitur per substantiam, et totum ejus esse est inesse substantiæ (Unde ex natura sua præsupponit eam, et dependet ab ea).
  1. Accidentia sunt instrumenta naturæ.
  2. Omnis forma accidentalis, ex principiis substantiæ causatur.
  3. Accidens dicitur magis entis, quam ens.
  4. Omne accidens potest adesse et abesse præter subjecti corruptionem.
  5. Accidentia sunt signa naturæ.
  6. Nullum accidens excedit suum subjectum.
  7. Nullum accidens est de essentia subjecti.
  8. Accidens est imbecillius substantia.
  9. Ex accidente et subjecto nunquam fit unum per se.
  10. Ex duobus accidentibus nunquam fit unum per se.
  11. Repugnat accidenti modus essendi substantiæ.
  12. Ex duobus accidentibus non fit unum tertium accidens.
  13. Nullum accidens potest reddere subjectum tale, nisi demonstrative.
  14. Quodlibet accidens causatur (sc. quo ad esse, non autem quo ad naturam) ex principiis sui subjecti (nam, non existente subjecto, non existit accidens). — Unde : Quod non est, neque tale est. — Et : Prius est esse, quam esse tale.
  15. Implicat accidens violentum omni subjecto.
  16. Omne accidens est entis ens.
  17. Accidens tantummodo potest recipi in subjecto quod potest informare.
  1. Omne accidens sequitur subjectum.
  2. Accidentia commensurantur suis subjectis.
  3. Omne accidens est alicui substantiae naturale.
  4. Omne quod est de genere accidentis, oportet ut ex principiis alicujus substantiæ causetur, et sit illi naturale.
  5. Ex diversitate materiarum et formarum sequitur diversitas proprietatum et accidentium.
  6. Accidens prius dicitur de individuis quam de specie.
  7. Accidens accidenti non accidit.
  8. Accidens non est subjectum proportionatum alterius.
  9. Nullum accidens largitur aliquid essentiale suo subjecto.
  10. Implicat accidens personale.
  11. Accidens non dat subjecto novum esse.
  12. Nullum accidens extenditur extra suum subjectum.
  13. Accidentis est inesse.
  14. Omne accidens est ordinatum ad perfectionem substantiæ.
  15. Accidentalibus differentiis substantiates patefiunt.
  16. Actualitas est effectus individuationis.
    Actus, etc., Cf. Agere.
  17. Adhæsio per voluntatem, est major adhæsione per intellectum.
  1. Admiratio, initium est ignaviæ depellendæ.
  2. Admiratio præsupponit aliquam cognitionem rei quam admiramur.
  3. Æquivoca non habent proportionem.
    Æternitas.
  4. Æterno et temporali nihil est commune (intellige : communitate naturali et univoca), præter nomen.
  5. Æternitas est interminabilis vitæ tota simul ac perfecta possessio.
  6. Omnia sunt in æternitate præsentia.
    Affirmatio.
  7. Affirmanti incumbit onus probandi, non neganti.
  8. De eodem, affirmatio et negatio non possunt esse simul vera.
  9. Semper ad affirmationem sequitur negatio oppositi, non autem semper ad negationem unius oppositi sequitur affirmatio alterius (quia ad plura se extendit negatio quam affirmatio).
  10. Affirmatio dicit identitatem prædicati cum subjecto.
    Agere, Actio, etc.
  11. Omne agens agit propter finem.
  12. Omne agens agit propter bonum.
  13. Omne agens agit sibi simile.
  14. Tantum se entendit causalitas primi agentis, quantum se extendit ordinatio effectuum in finem.
  1. Ab agente voluntario non procedit aliquid necessario, nisi ratione alicujus debiti.
  2. Agens assecuto fine, quiescit (non ulterius agit).
  3. Agens primum, est causa essendi simpliciter.
  4. Agens intendit assimilare sibi passum.
  5. Secundaria agentia determinant actionem primi agentis.
  6. Agens rationale, non agit sine motivo.
  7. Agens morale, operatur rationabiliter.
  8. Omne agens finitum, agendo repatitur.
  9. Agens formaliter propter finem, debet cognoscere rationes universales (scilicet ut se determinet magis ad unum medium ac finem, quam ad alterum).
  10. Agens naturale, agit ex impetu naturæ.
  11. Agens naturale, semper agit eodem modo.
  12. Agens naturale, agit quantum potest.
  13. Agens naturale operatur in proprium commodum.
  14. Finis agentis est ejus bonum.
  15. Agens et patiens, genere eadem esse debent ; specie vero diversa.
  16. Ab actu ad posse valet consequentia.
  17. Actus specificantur a suis motivis formalibus.
  18. Actus est simpliciter prior potentia.
  19. Actus alteri inhærens, limitatur ex eo in quo est.
  1. Actus remissiores babitu, disponunt ad corruptionem babitus.
  2. Actus expellunt efficienter habitum, mediate (intellige actus oppositos).
  3. Actus primus physicus non constituitur per prædicatum negativum.
  4. Actus voluntatis, alii prosecutivi, alii aversivi.
  5. Actus voluntatis præcedentes electionem mediorum, sunt effectus causæ finalis.
  6. Perfectius est in actu quod est ipse actus, quam babens actum.
  7. Actus qui nobiliori objecto conjungitur, est nobilior.
  8. Actus et potentia sunt in eodem genere.
  9. Actio est complementum potentiæ.
  10. Actioni cuilibet respondet finis aliquis ultimus.
  11. Actio transiens, non potest suum principium excedere.
  12. Actio transiens non est in agente, sed in patiente.
  13. Actio transiens, est aliquo modo perfectio facti, et aliquo modo perfectio facientis.
  14. Actio speciticatur a suo principio, et passio a termino per actionem producto.
  15. Actio, per formam est ; passio, per materiam.
  16. Actiones plures totales, magis opponuntur quam duo summe contraria.
  1. Actio agentis est posterior causalitate finis.
  2. Actio voluntatis, est perfectior actione naturæ.
  3. Omne activum est in actu, et e converso.
    Amor.
  4. Amor est omnium actuum voluntatis initium et radix.
  5. Secundum differentiam appetitus, est dilferentia amoris.
  6. Amor sui inordinatus, est causa omnis peccati.
  7. Augustinus dicit quod omne peccatum est ex timore male humiliante, vel ex amore male inflammante.
  8. Unumquodque, ceteris paribus, magis amat se quam aliud.
  9. Aliquis dicitur amare et illud bonum quod optat sibi, et se cui bonum optat.
  10. Amor transfert omne amans extra se animo.
  11. Amor est velle alicui bonum.
    Cf. Voluntas, Appetitus, Bonum
    .
    Anima.
  12. Anima est forma corporis.
  13. Omne corporeus quod sit ante animationem, est informe.
  14. Anima est aliquo modo perfectior conjuncta corpori, quam separata.
  1. Anima quanto magis a corporis sensibus retrahitur, tanto magis superiorum recipit impressionem.
  2. Anima verius habet esse ubi amat, quam ubi est.
    Animal.
  3. Animal definitur per sensum.
  4. Animalia irrationabilia, sunt liberæ actionis ; non tamen liberi arbitrii.
  5. Animalia parvo tempore viventia, celeriter perficiuntur.
  6. Animalia bruta, in sui principio accipiunt naturalem æstimationem nocivi et convenientis ; non autem homo, quia ad hoc potest per rationem pervenire.
  7. Non quidquid videtur et apparet, ita revera est.
    Appetitus.
  8. Facultates appetitivæ sequuntur apprehensivas.
  9. Appetitus sequitur cognitionem.
  10. Appetitu rationali innato appetunt homines scientiam.
  11. Appetitus est ad bonum.
  12. Appetitus desiderii, est ad bonum absens.
  13. Appetitus specificatur a suo expletivo.
  14. Appetibile movet appetitum.
  15. Delectatio importat motum appetitivæ virtutis ; sed vis appetitiva distinguitur a ratione, quæ est vis apprehensiva.
  1. Appetitus cujuslibet rei terminatur ad bonum.
  2. Bonum est dupliciter objectum sensibilis appetitus, in quo sunt animæ passiones quæ sunt causa peccati. Uno modo absolute, secundum quod est objectum concupiscibilis ; alio modo sub ratione ardui, prout est objectum irascibilis.
  3. Homo naturaliter habet appetitum boni ; unde, quod ad malum appetitus ejus declinet, contingit ex aliqua corruptione seu inordinatione principiorurum hominis.
  4. Appetitus adæquate satiatus, negat capacitatem ut ulterius satietur.
    Cf. Bonum, Malum, Voluntas, etc
    .
  5. Argumentum auctoritatis, argumentum mediocritatis.
  6. Argumentum quod incipit in si, desinit in fi !
    Cf. Demonstratio
    .
    Ars.
  7. Ars naturam imitatur.
  8. Ars non est de necessariis.
  9. Ars incipit ubi natura desinit.
  10. Ars semper est ad bonum, sicut et scientia.
  11. Quod de se ordinatur ad malum, non est ars.
  12. Ars versatur circa accidentia.
    Attributa.
  13. Attributum quodlibet divinum, includit omnia realiter.
  1. Attributa Dei differunt tantum ratione.
  2. In Deo, pluralitas attributorum non repugnat simplicitati ejus.
    Cf. Deus, Prædicatum
    .
  3. Auctoritas divina rationi præstat, persuadendo.
    Cf. Argumentum
    .
B
    Beatitudo.
  1. Beatitudo est summum bonum.
  2. Beatitudinem omnes appetunt.
  3. Beatitudo naturalis debet esse intrinseca beato.
  4. Beatitudo naturalis sita est in contemplatione veritatis.
  5. In definitione beatitudinis, actio est genus.
  6. Beatitudo est finis naturæ rationalis tantum.
  7. Beatitudo est ultima perfectio hominis.
  8. Beatitudo est status omnium honoram congregatione perfectus.
  9. Beatitudo nihil aliud est quam gaudium de veritate.
  10. Si in hac vita homo non potest esse beatus, est necesse resurrectionem ponere.
    Cf. Felicitas
    .
    Bonum, Bonitas.
  11. Bonum contingit uno modo ; sed malum, multifarie.
  1. Bonum omne aut est finis, aut ordinatum ad finem.
  2. Bonum et malum, sunt differentiæ specificæ in moralibus.
  3. Bonum honestum est ultima hominis felicitas.
  4. Bonum est sui ipsius diffusivum.
  5. Bonum et malum dicuntur secundum ordinem ad finem, vel ordinis privationem.
  6. Bonum et perfectum, idem sunt.
  7. Unumquodque naturaliter agit quod sibi bonum est.
  8. Bonum est quod omnes appetunt.
  9. Bonum in genere, et finis, inter se convertuntur (scilicet reciprocantur).
  10. Bonum habet rationem finis.
  11. Boni solius est voluntatem movere.
  12. Bonum omnia appetunt, etiam quæ cognitione carent.
  13. Bonum et ens, convertuntur.
  14. Bonum est majoris ambitus quam ens.
  15. Bonum est ratio mali.
  16. Bonum, ex integra causa ; malum autem ex quolibet defectu.
  17. Bonum participatum, semper est defectibile.
  18. Bonum finale, est principium in omnibus agibilibus.
  19. Bonum et optimum cujuslibet rei est natura, quæ forma dicitur.
  1. Per se bonum et propter se bonum, differunt.
  2. Bonum particulare est appetibile in quantum est similitudo primæ bonitatis.
  3. Universali bono nil deperit ex bono particulari.
  4. Unumquodque naturaliter vult suo modo proprium bonum.
  5. Deus, prout est a se, est summum bonum ; cetera autem sine eo, sunt nihil.
  6. Deus est bonum primum, amabilitate, cognitione, proximitate, necessitate.
  7. Bona plura summa, non sunt possibilia.
  8. Bonitas finis movet voluntatem.
  9. Bonitas est ratio qua finis finalizat.
  10. Quanto magis creatura a bonitate divina distat, tanto magis ejus perfecta bonitas multiplicitatem requirit.
  11. Omnia sunt bona bonitate Dei.
  12. Omne bonum est bonum sola similitudine divinæ bonitatis.
  13. Nihil divinae bonitatis participatione omnino caret.
  14. Omnia opera Dei attribuuntur bonitati ejus.
  15. Quælibet creatura potest deficere a sua bonitate, non autem Deus.
  16. Bonitas dicitur inesse rebus creatis, in eo quod sunt a primo bono.
  1. Bonitatem Dei non referimus (scilicet : referre non debemus) ad nostram delectationem, sed potius e converso.
  2. Bonitas Dei est primum principium communicationis totius qua perfectiones creaturis largitur.
  3. Non ideo bonus est Deus quia hoc reperitur in creatura, sed creatura bona est quia bonus est Deus.
    Cf. Amor, Appetitus, Deus, Finis, Voluntas
    .
C
    Casus.
  1. Nihil est a casu vel a fortuna, respectu Dei ; sed tantummodo respectu ceterarum causarum.
  2. Non omne quod est praeter intentionem, est a casu vel a fortuna ; sed tantum contingens raro.
  3. Casualia vel fortuita sunt quæ non semper, vel ut pluribus, fiunt (exclude miracula).
  4. Casuale sæpe vocamus quod fit ex concursu pluritum causarum (quia rarum et investigatu difficile).
    Cf. Defectus
    .
    Causa.
  5. Causa dicit habitudinem transcendentalem (scilicet correspondentem omnibus prædicamentis) ad effectum.
  6. Causæ morales non possunt se mutuo causare (nam non repugnat quod plures causæ, secundum diversas virtutes, possint se mutuo causare).
  7. Causa libera non potest poni instrumentum necessariæ.
  1. Causandi genus competit aliquo modo causæ exemplari.
  2. Quod est maxime tale, est causa aliorum.
  3. Unumquodque, nobilius invenitur in causa, quam in effectu.
  4. Causa per accidens, reducitur ad causam per se.
  5. Unumquodque, sicut se habet ad esse, ita ad hoc ut sit causa.
  6. A causa variabili, effectus contingentes sequuntur.
    Causa efficiens.
  7. Major est dependentia causæ secundæ a prima, quam causæ secundæ ab alia causa secunda.
  8. Quidquid impodit causam, impedit etiam effectum.
  9. Nulla res potest magis pendere a sua causa adæquata in esse, quam in fieri.
  10. Causa primaria plus influit in causatum, quam causa secundaria.
  11. Nulla causa est talis, sine inflexu.
  12. Quod habet causam intrinsecam, habet essentialiter causam extrinsecam.
  13. Causa æquivoca est perfectior quam univoca (scilicet : quam causa ejusdem speciei).
  14. Posita causa sufficiente, supervacanea est quævis alia causa.
  15. Cadsa, qua talis reduplicative, nullam accipit perfectionem a causato.
  1. Nulla causa id causat quod præsupponit.
  2. Quod causat effectum principalem, causat etiam id quod illi adnectitur.
  3. Realis influxus causæ, est ad terminum realiter distinctum a causa.
  4. Eadem numero causa, non potest effectus oppositos continere.
  5. Omnis distinctio inter causam et causatum, est realis.
  6. Quod est primum in causando, est ultimum in causato.
  7. Causa non refertur realiter ad effectum, quin effectus referatur ad causam.
  8. Quoties in causis affirmatio est causa affirmationis, negatio est etiam causa negationis (limita ad eas causas quæ essentialiter et per se nectuntur cum effectibus, et quæ sunt propriæ talium effectuum).
  9. Quævis causa partialis, est imperfecta.
  10. Posita causa sufficiente, ponitur effectus (intellige in causis necessariis).
  11. Nulla causa potest communicare effectui id quod in se non præcontinet.
  12. Causa, ut causet, debet præsupponi existens.
  13. Nulla causa dat quod non habet.
  14. Cessante causa, cessat effectus (limita ad causas intrinsecas).
  15. Quod non habet virtutem causandi, non potest causare.
  1. Ex perfectione effectus, cognoscitur perfectio causæ.
  2. Causa movens ut causa mota ab alia causa, si necessario movetur, necessario etiam movet (intellige : si motus quem recipit est tota et sufficiens causa motus qui ab ipsa debet emanare).
  3. Causa non agit nisi in subjecto apto.
  4. Causa non potest supplere munus alterius, nisi intra idem genus.
  5. Quod est causa per se alicujus positivi, est causa per accidens privationis fundatæ in tali positivo.
  6. Causa quæ uberius influit in effectum, ilium plus trahit ad sui conditionem (intellige de influxu quo ad dispositionem, non quo ad esse).
  7. In eodem instanti temporis quo est causa, potest esse effectus (intellige de causa constituta in potentia proxima ad ponendum effectum).
  8. Multiplicata causa, multiplicatur effectus.
  9. Causa efficiens non agit in passum, nisi illi sufficienter applicetur.
  10. Perfectio causæ redundat in effectum.
  11. Duæ causæ non possunt concurrere ad effectum qui eminenter contineat perfectionem utriusque causæ.
  12. Causa est perfectior in actu secundo, quam in actu primo (intellige præsertim de causis operantibus immanenter).
  13. Ad positionem causæ, sequitur effectus (intellige de causa totali, non de partiali).
  1. Causa quo perfectior est, eo perfectiorem reddit effectum.
  2. Ut causa causet, debet esse actu (scilicet : debet actu existere).
  3. Quævis causa agens in acta (scilicet : in actuali influxu), est cum suo effectu in actu (intellige : sive momentanee, sive successive ; prout nempe emanat effectus).
  4. Causa, quo ad esse necessarium ad causandum, non potest dependere a suo effectu (intellige de dependentia antecedente ; qua effectus, ut sic, est saltem natura posterior).
  5. Quævis perfectio quæ relucet in effectu, debet præcontineri (scilicet : vel formaliter, vel eminenter) in causa.
  6. Causa est prior suo effectu (intellige de causa efficiente, aut materiali, vel formali ; non autem de finali, quæ non est necessario prior nisi intentione).
  7. Nulla causa potest causari a suo causato.
  8. Quod est imperfectius alio, non potest esse causa illius (intellige de causa adæquata et principali, quia causa instrumentalis est fere semper ignobilior suo effectu).
  9. Quod est causa ceterorum, est magis tale (scilicet : vel formaliter, vel eminenter).
  10. Nulla causa potest effectui communicare perfectionem quam non habet in se (intellige : quam non habeat saltem virtualiter, ut comprehendatur etiam causa æquivoca ; vel actu eminenter).
  1. Inter causam et effectum, esse debet mutua proportio.
  2. Causa quo perfectior est, eo perfectius continet suos effectus.
  3. Ex contrariis causis prodeunt effectus contrarii (intellige præsertim de causis univocis, quae nimirum producunt effectus ejusdem secum speciei).
  4. Causa tribuens ultimam dispositionem ad formam, potest ipsam formam producere (limita ad formam quæ sit ejusdem ordinis cum dispositionibus).
  5. Nulla est causa assignabilis, quæ non sit principium (quia nimirum ratio principii involvitur in constitutivo causæ, et latius patet quam ratio causæ).
  6. Causa quævis principalis, debet esse vel æque perfecta, vel perfectior suo effectu.
  7. Causare, supponit esse causæ.
  8. Causa principalis agit virtute propria, ac proportionata effectui (exclude causam partialem).
  9. Effectus sequitur conditionem causæ particularis, quando hæc concurrit ad ipsum cum universali.
  10. Causa particularis non agit nisi in virtute universalis.
  11. Causa totalis, coalescens ex pluribus partialibus, eo est excellentior quo partiales sunt perfectiores.
  1. Inter causam et effectum datur mutua relatio (coarcta ad causas secundas, quæ nempe obnoxiæ sunt mutationibus).
  2. Causa adæquata, continet in se effectum adæquate (exclude causam instrumentalem, quæ nimirum operatur in virtute principalis causæ).
  3. Nulla causa naturalis se extendit ultra naturales effectus (intellige causam naturalem non elevatam).
  4. Causa non potest causare tunc quando non est (exclude causam finalem, quæ causat ut est in intentione).
  5. Nulla perfectio est in effectu assignabilis, quæ non sit a causa.
  6. Quod est causa causæ, est causa causati (exclude : si causa media non procedat secundum quod subditur primae ; aut etiam si causa causata dependeat a pluribus causis).
  7. Quævis causa, vel est univoca, vel æquivoca (intellige de causa principali, non de instrumentali).
  8. Causæ aquivocæ non possunt esse sibi invicem causæ.
  9. Causa exemplaris reducitur ad efficientem.
  10. In causis per se subordinatis, una est essentialiter perfectior alia.
  11. Causa indifferens, qua formaliter talis, non operatur quidquam determinate (intellige de caua indifférente ob imperfectionem, seu de causa nondum completa ad determinate operandum ; non autem de causa indifferente ob eminentiam).
  1. Causa quævis secunda, applicatur a prima ad agendum (intellige de applicatione per modum concursus concomitantis, intime inclusi in ipsa actione ; non autem de applicatione prævia quæ se habeat ut conditio prærequisita).
  2. Causa secunda operatur in virtute primæ (scilicet per virtutem participatam a causa prima, non autem per realem virtutem distinctam a propria entitate).
  3. Causa in potentia non videtur esse, nisi propter efficientiam effectus.
    Cf. Effectus, Causa instrumentalist, Causa idealis, Finis, Principium
    .
    Certitudo.
  4. Non est eadem certitudo quærenda in omnibus. In rebus enim contingentibus, sicut sunt naturalia et res humanæ, sufficit talis certitudo ut aliquid sit verum in pluribus, licet interdum deficiat in paucioribus.
  5. In negotiis humanis non potest haberi demonstrativa probatio et infallibilis, sed sufficit aliqua conjecturalis probabilitas secundum quam rhetor persuadet.
    Cognitio.
  6. Cognitio triplex est : per revelationem, per se certitudinaliter, et per conjecturas signorum.
  7. Omnis cognitio a divina cognitione regulatur.
  8. Cognitio non potest esse certa, nisi de per se notis vel per reductionem ad per se nota.
  1. Gognitio intellectiva, est certior sensitiva.
  2. Cognitio speculativa magis perficitur in universali quam in particulari.
  3. Quæ ad practicam cognitionem pertinent, perficiuntur in particulari ; quæ vero ad speculativam, in universali.
  4. Cognita causa, cognoscitur effectus.
  5. Quod cognoscitur in communi tantum, imperfecte cognoscitur.
  6. Cognitio an sit, præcedit cognitionem quid sit.
  7. Cognoscere aliquid in causa, est illud universaliter cognoscere.
  8. Cognoscens, aliarum rerum naturam in se recipit.
  9. Cognitio rerum in propria natura, est duplex ; scilicet : an sit, et quid sit. Prima requirit existentiam rerum, non autem secunda.
  10. Cognitio veritatis tripliciter impeditur ; scilicet : in audientia, contentione, et vana gloria.
  11. Ad cognitionem requiruntur duo ; scilicet : apprehensio, et judicium.
  12. Ut res se habent in esse, ita in cognosci.
    Cf. Notio.
    Conclusio.
  13. Conclusio non potest esse perfectior per se, quam utraque præmissa.
  14. Conclusio illata ex præmissis necessariis, non potest esse contingens.
  1. Non potest esse major efficacia in conclusione, quam in præmissis.
  2. Ex duabus præmissis affirmativis, non potest concludi negative.
  3. Ex præmissis tantum creditis, non infertur conclusio scita.
  4. Extrema non possunt in conclusione magis identificari inter se, quam identificantur in præmissis cum medio termino.
  5. Ubi conclusio est falsa, ibi necessario aliqua præmissarum est falsa. (Cf. Syllogismus.)
  6. Quo certiora ac firmiora fuerint principia, eo certior ac firmior deducitur conclusio.
  7. Considerare particulares conclusiones scientiarum, non pertinet ad omnes ; sed ad solos philosophos.
    Cf. Principium, Demonstratio
    .
    Compositum. Cf. Totum.
  8. Non minor causa ad conservandum requiritur, quam ad producendum.
    Contradictio.
  9. Inter extrema contradictionis, non datur medium.
  10. Duo contradicentia non possunt esse simul vera.
  11. Implicans contradictionem, est non ens.
    Cf. Possibilitas
    .
    Contraria.
  12. Contrariorum contrariæ sunt causæ.
  13. Contrariis duo ex necessitate insunt.
  1. Contraria proprie dicta, sub eodem genere maxime differunt.
  2. Unum contrariorum, est causa cognoscendi alterum.
  3. Contrariorum unum sine reliquo ponere in rerum natura, inconveniens est.
  4. Contraria omnia ab invicem passibilia sunt.
  5. Contrariorum est una potentia.
  6. Idem semper similiter se habens, facit idem ; et non contraria.
    Corpus.
  7. Corpus existere non potest sine principio incorporeo.
  8. Nullum corpus agit, nisi moveatur.
    Cf. Materia, Figura, etc.
    Corruptio.
  9. Corruptio unius, generatio est alterius.
  10. Idem numero redire certum est, cujus substantia est incorruptibilis ; quorum autem substantia est corruptibilis, non numero, sed specie eadem redeunt.
    Creatio.
  11. Vis creandi extrahit creaturam ab esse creaturæ.
  12. Creatio ponit terminum ex nihilo sui et subjecti.
  13. Creandi virtus, est supra omne creabile.
  14. Creatio magis respicit esse, quam naturam vel rationem.
    Cf. Deus
    .
    Creatura.
  1. Creatura non potest esse sine relatione ad Deum.
  2. Omnis creatura substantiam Dei aliquo modo repræsentat.
  3. Creatura dicitur convenienter similis Deo, non autem e converso.
  4. Creatura, participatione ipsius esse, dicitur ens.
  5. Quælibet creatura est ens, secundum similitudinem ad Deum.
  6. Creatura, quamdiu habet esse, fit a Deo.
  7. Consideratio creaturarum valet ad destruendum multos errores circa Deum.
  8. In productione cujuslibet creaturæ, etiam minimæ, manifestatur infinita potentia, sapientia, et bonitas Dei.
  9. Creaturæ secundum se, sunt tenebræ, falsitas, et nihil.
  10. Creatura quælibet ordinatur ad aliquod particulare bonum.
  11. Creaturæ rationales gubernantur propter se ipsas, aliæ vero in ordine ad eas.
  12. Creatura irrationalis ordinatur ad rationalem tripliciter ; scilicet : auxiliando, significando, et continendo.
  13. Creatura irrationalis et intellectualis tendit sua operatione in assimilationem Dei.
  1. Creaturæ rationales plus possunt deficere a suo fine, per inordinationem, quia se regunt ; quam eæ quæ tantummodo reguntur.
D
    Dare.
  1. Nemo dat quod non habet.
  2. De ratione dationis nihil est, nisi quod datum libere habeatur a dante.
  3. Quidquid transfertur ab uno in alium per violentiam, non datur ; sed aufertur.
  4. Quod transfertur per necessitatem naturæ, sicut in successionibus heredum, non tam datur quam relinquitur.
  5. Datio, ex genere actus, designat liberalitatem dantis.
  6. Quod est meum ut possessio, possum alii dare ; non autem inhærens ut forma.
    Defectus.
  7. Defectus esse non potest, nisi per potentiam incompletam.
  8. Defectus in effectu naturae et artis, contingit quadrupliciter ; scilicet : ex defectu agentis ; materiae, formæ, et effectus : sed in moribus, tantum ex primo.
  9. Defectus corporalis vel spiritualis, contingit dupliciter ; scilicet : positione contrarii, vel remotione necessarii.
  1. Defectus moralis habet rationem culpæ ; eo quod agens voluntarium, quum sit dominus suæ actionis, si deficiat a fine debito, vituperio dignus est et pœna.
  2. Defectus qui accidunt in rebus naturalibus, quamvis sint præter ordinem causarum particularium, non tamen sunt præter ordinem causarum universalium, et præcipue causæ primæ quæ Deus est.
    Cf. Malum, Casus
    .
    Definitio.
  3. Definitum prius cognoscitur quam definitio.
  4. Definitio debet esse clarior suo definito (et non exponere obscurum per obscurius).
  5. Definitum non debet ingredi definitionem.
  6. Definitio non debet esse superflua.
  7. Definitio debet constare genere et differentia.
  8. Definitio et definitum convertuntur.
  9. Cui competit definitio, cempetit et definitum (et e converso).
  10. Singularia determinata, non definiuntur.
  11. Definitio per negationem non est vitiosa, quando est descriptiva.
    Cf. Cognitio
    .
  12. Dilectio sui ipsius, includitur in dilectione Dei et proximi ; in hoc enim homo vere se diligit, quod se ordinat in Deum.
    Cf. Amor
    .
    Demonstratio.
  1. Assensus demonstrabilium fit ex præexistenti cognitione (aliter vero assensus primorum principiorum ; qui habetur per apprehensionem, non per discursum).
  2. Demonstratio affirmativa, est dignior negativa.
  3. Demonstratio a priori est perfectior quam demonstratio a posteriori.
  4. Omne demonstratum de aliquo, dicitur necessario de illo.
  5. Illa demonstratio est melior, quæ melioribus innititur principiis.
  6. Idem de se ipso demonstrari non potest.
  7. Nullum falsum est demonstrabile.
  8. Omnis demonstrationis principium, est ipsum quid est (scilicet ipsa quidditas) ?
  9. Omnis demonstratio, est per medium prius.
  10. Quod est demonstrabile de uno, est demonstrabile de omni alio ejusdem rationis cum illo.
  11. Omne quod demonstratur, vel demonstratur a priori, vel a posteriori.
  12. Quod innititur alicui credito, non demonstratur evidenter.
  13. Motivum formale conclusionis demonstratæ, non sunt præmissæ formales ; sed objectivæ, cum bonitate illationis.
  1. Per causam formalem certior habetur demonstratio, quam per effectum contingentem.
    Cf. Argumentum
    .
  2. Quod ab alio dependet, supponit in illo aliquam prioritatem.
    Desiderium.
  3. Desiderans, a desiderato spiritualiter movetur.
  4. Naturale desiderium fertur in cognitum.
  5. Omnia alia desideria, præter desiderium cognitionis, in aliis rebus quiescere possunt.
    Cf. Appetitus
    .
    Deus.
  6. Deus est universale principium essendi omnibus.
  7. Deus est pelagus essentiæ.
  8. Deficere Deus negative, potest (scilicet : non agere) ; privative, non potest (nempe : non agendo quando oportet).
  9. Dei dominium non se extendit ad impossibile.
  10. Potentia Dei non se extendit ad contraria primorum principiorum.
  11. In Deo nihil est violentum, neque præter naturam.
  12. In Deo idem est esse et essentia.
  13. Divinum esse, non potest designari per additionem alicujus differentiæ substantialis.
  14. Deus non est esse formale omnium.
  15. Nihil de Deo et aliis rebus univoce prædicatur.
  1. Intelligere Dei, est ejus essentia.
  2. Multitudo intelligibilium, non est nisi in intellectu divino.
  3. Divina essentia, est propria similitudo et ratio omnium intelligibilium.
  4. Divina scientia, est una lex simplex omnium.
  5. Multitude volitorum non répugnat simplicitati divinæ substantiæ.
  6. Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem.
  7. Deus non de necessitate vult alia a se.
  8. Voluntas Dei, non est impossibilium secundum se.
  9. Divina voluntas non tollit contingentiam a rebus.
  10. Divinæ voluntatis potest ratio assignari, sed nihil potest esse causa.
  11. Deus nihil odit.
  12. Deo competit esse aliis principium essendi.
  13. Dei potentia est ejus substantia.
  14. A Deo sunt omnia quae sunt.
  15. Deus ex nihilo produxit res in esse.
  16. Dei solius est creare.
  17. Omnia ordinantur in unum finem, qui est Deus.
  18. Deo adsimilari intendunt omnia.
  19. Videns Deum, omnia simul videt in ipso.
  20. Deus est causa operandi omnibus operantibus.
  1. Dei providentia est singularium immediate.
  2. Deos potest operari præter ordinem suæ providentiæ, producendo effectus absque causis propriis.
  3. Divina virtus potest producere effectus quarumcumque causarum.
  4. Virtus divina ad remotissima se extendit.
  5. Voluntas Dei, ratione investigari non potest ; nisi circa ea quæ absolute necesse est Deum velle, Talia autem non sunt quæ circa creaturas vult.
    Cf. Attributa, Bonum, Creatio, Creatura, Esse, Finis, Intellectus, etc
    .
  6. Differentia (in definitione) est id quo una species ab aliis distinguitur.
    Cf. Genus, Prædicatum, Species, Substantia
    .
    Distinctio.
  7. Distinctio non invenitur inter aliqua, nisi per aliqnam oppositionem.
  8. Quando aliqua quorum unum includit alterum, ab invicem distinguuntur ; intelligitur fieri distinctio, non secundum illud quod unum continetur in altero, sed secundum id quod unum excedit alterum : sicut patet in divisione numerorum et figurarum. Non enim triangulus dividitur contra quadratum, secundum quod continetur in eo ; sed secundum quod exceditur ab eo.
  9. Res tanto est diuturnior, quanto causa ejus est efficacior.
  1. Ea quæ sunt in seipsis diversa, considerantur ut unum, secundum quod ordinantur ad aliquod commune.
    Docere, Doctrina.
  2. Doctrina non potest esse nisi de ente ; nihil enim scitur nisi verum, quod cum ente convertitur.
  3. Interius docere, est proprium opus Dei.
    Cf. Scientia
    .
E
    Effectus.
  1. Opportet effectus causis proportionari.
  2. Effectus non potest excedere suam causam.
  3. Sublata causa, tollitur effectus.
  4. Ejusdem rationis est quod effectus tendat in similitudinem agentis, et quod agens assimilet sibi passum.
  5. Effectus universalis causam universalem requirit.
  6. Effectus non potest esse immaterialior sua causa.
  7. Effectus nobiliores requirunt agentia sui generis.
  8. Prima causa existente necessaria, potest effectus esse contingens.
  9. Contingit malum in effectu esse, propter defectum causæ secundæ ; dato quod in prima causa nullus sit defectus.
  10. Effectus per accidens, non habet causam per se.
  11. Perfectio effectus determinat perfectionem causæ.
    Cf. Causa
    .
  1. Facile enuntiant (et frequentius errant) qui ad pauca respiciunt.
    Error.
  2. Error non est in principiis, sed tantum in conclusionibus.
  3. Quicumque errat circa Deum, ipsum non cognoscit.
  4. In simplicibus error circa essentialia, totaliter rei cognitionem excludit.
  5. Error circa prima principia, in speculabilibus et practicis, est gravissimus et turpissimus.
    Essentia, Esse, Ens.
  6. Esse est primum causarum.
  7. Esse Dei est intelligere.
  8. Esse per se consequitur formam.
  9. Esse divinum limitari non potest.
  10. Unum esse unam formam requirit.
  11. Duorum, si substantialiter distinguantur, non est unum esse.
  12. Unumquodque, secundum suam essentiam habet esse.
  13. Quod potest esse, potest etiam non esse.
  14. Essentia habet modum partis formalis, non autem materialis.
  15. Immutabiles sunt rerum essentiæ.
  16. Quod propter se est, semper est.
  1. Modus essendi sequitur esse.
  2. Prius est rem esse in se, et per se, quam fundamentum aliis aut fulcimentum præstare.
  3. Esse (intellige : essentiæ, non existentiæ) non significat aliquid distinctum a prædicamentis.
  4. Conceptus entis objectivus, non est distinctus a propriis differentiis.
  5. Esse, melius est quam non esse.
  6. Esse est quoddam divinum et optimum, quod omnia naturaliter ut optimum finem appetere videntur.
    Cf. Deus, Bonum, etc
    .
  7. Excessus magis adversatur defectui quam medio (scilicet : medio inter duo extrema).
  8. Existentia esse non potest, quin ponat essentiam extra virtutem causæ.
    Experientia.
  9. In singularibus perfectam cognitionem adipisci non possumus nisi per experientiam, quæ tempore indiget.
F
  1. Falsum est quod non ita est ut videtur.
    Felicitas.
  2. Felicitas humana consistit in contemplatione Dei.
  3. Felicitas hominis non est in hac vita.
  1. Quod a corporea influentia dependentiam habet, non est medium ad felicitatem proportionatus.
    Cf. Beatitudo
    .
    Figura.
  2. Corpus non figuratur nisi ab alio.
  3. Figura corporis habere potest ut fiat, ab alio corpore ; sed ut sit, non habet nisi a Deo.
  4. Corpus tamdiu afficitur sua forma, quamdiu ab alio corpore non deformatur.
  5. Ex corporibus figuratis, quæcumque rotunda sunt, hæc facilius moventur.
    Finis, Causa finalis.
  6. Finis et bonum, inter se convertuntur.
  7. Rationis ordo a fine incipit.
  8. Ratio finis (scil. formaliter sumpti, seu apprehensive) est ratio boni.
  9. Nullus finis, qua formaliter talis, cadit in electionem.
  10. Finis est præstantior his quæ sunt ad finem.
  11. Ita se habent fines in moralibus, sicuti principia in speculativis.
  12. Finis in practicis, respondet principiis in speculativis.
  13. Finis est perfectior suo efiectu.
  14. Assecuto fine, cessat omnis actio propter finem.
  1. Idem est per quod aliquid conservatur in fine, et per quod movetur ad finem.
  2. Finis est primus in intentione, et ultimus in executione.
  3. Efficax volitio finis, est implicita volitio medii necessarii.
  4. Intentio finis semper præcedit electionem mediorum.
  5. Intentio finis, est ratio eligendi media.
  6. Idem non potest esse ad oppositos fines.
  7. Quæ ordinantur ad finem, debent illi proportionari.
  8. Finis est magis amandus quam ea quæ sunt ad finem.
  9. Operatio non habet rationem finis ultimi.
  10. Quæ sunt fini propinquiora, sunt magis appetibilia.
  11. Media, ut sic, dicunt essentialem ordinem ad finem.
  12. In finibus et mediis, non potest procedi in infinitum.
  13. Quod non habet causam efficientem, nec habet causam finalem ; et e converso.
  14. Debent commensurari fini media, non finis mediis.
  15. Medium bonum, est eo melius quo magis commensuratum ad finem (scil. : non quo majus).
  16. Ordo non habet locum in fine, sed in mediis (nam ordo est parium, dispariumque, sua cuique loca tribuens dispositio).
  17. Finis est causa prima (scil. : non efficiendo, sed movendo).
  1. A fine absenti tendimus ad præsentem.
  2. Finis est primus secundum adprehensionem, sed postremus secundum adeptionem.
  3. Finis est præstabilior rebus quæ ad ipsum referuntur.
  4. Finis quo ulterior, eo melior.
  5. Quo res efficitur similior Deo, eo propius ad finem accedit.
  6. Res magis est sui finis, quam sui ipsius.
  7. Non idem est finis, et quod est ad finem.
  8. Principium totius ordinis in moralibus, est finis ultimus.
  9. Finis ultimus in operativis, se habet sicut principium indemonstrabile in speculativis.
  10. Finis constituitur in actu primo ad finalizandum, per bonitatem.
  11. Peccatum proprie consistere videtur in aversione a fine, nam bonum et malum principaliter considerantur secundum finem. Unde et Augustinus dicit quod omnia humana perversitas est uti fruendis, et frui utendis.
  12. Omne finitum est capax ulterioris perfectionis.
    Cf. Bonum, Intentio, Medium, Ultimum, Usus, Voluntas
    .
    Forma.
  13. Forma ipsa actu, materia passio provenit.
  1. Formarum diversitate, diversa sumitur mateariæ ratio et esse.
  2. Forma est bonum et optimum cujuscumque rei.
  3. Forma non existit priusquam uniatur materiæ.
  4. Ratio formalis est causa diversitatis secundum speciem.
  5. Posita forma, ponitur effectus.
  6. Formarum contrariarum non est una numero materia, sed diversa.
G
    Genus.
  1. Genus fundatur in superioribus attributis ; species autem in inferioribus.
  2. Genus est unus conceptus præcisus a differentiis (scilicet quia non est de essentia iliarum).
  3. Genus est totum, respiciens omnes differentias ; ideoque, quum non sit actuatum, non potest salvari sub una forma.
  4. Quod est primum in unoquoque genere, est causa ceterorum.
  5. Quando genera sunt diversa, nec unum continetur ab altero, tunc differentiae eorum specie differunt.
  6. Homonymia delitescit et fallit in generibus.
  7. Genus aliquod considerans, omnes illius generis causas contempletur necesse est.
  1. Ut esse in speciebus est de essentia generis, ita subjici generi est de essentia speciei.
    Cf. Differentia, Prædicatum, Species
    .
H
    Habitus.
  1. Habitus a natura non datur.
  2. Habitus, alicujus potentiæ semper est perfectivus.
  3. Habitus non dantur ad simpliciter operandum, sed ad melius.
  4. Habitus oppositi, ac specie distincti, ad eumdem actum non inclinant.
  5. Quilibet habitus inclinat ad omnia objecta materialia contenta sub formali motivo.
  6. Non potest quidquam esse in habitu, quod non fuerit in actibus.
  7. Habitus tanto est certior, quanto certiori fundamento innititur.
  8. Habitus est difficile amovibilis a subjecto.
  9. Habens habitum, difficulter agit contra habitum.
  10. Habitus infusus, est melior acquisito.
  11. Actus est nobilior habitu.
  12. Ille habitus est quo ad substantiam supernaturalis, cujus ratio formalis objectiva est immediate et adæquate supernaturalis.
  13. Nullus habitus destruit rationem formalem sui objecti.
  1. Objectum habitus non potest esse universalius objecto potentiæ quam habitus afficit.
  2. Ibi frustranei sunt habitus, ubi nullus habitus esse potest.
  3. Habitus non potest efficere per se nisi actus illius potentiae quam informat.
  4. Ex frequentatis actibus gignitur habitus.
  5. Habitus sumit suam unitatem ab objecto.
  6. Actus est magis cognoscibilis quam habitus.
  7. Habitibus nec meremur, nec demeremur.
  8. Ex similibus operationibus similes habitus progignuntur.
  9. Nullus habitus præcise ponitur in potentia ad patiendum.
  10. Nullus habitus potest esse subjectum alterius habitus.
  11. Habitus proxime specificantur per actus, sicut actus per objectum.
  12. Habitibus præsentibus in materia, cessat motus.
  13. Habitus concurrit effective ad actus intra eamdem speciem.
  14. Habitus causantur efficienter ab actibus.
  15. Habitus morales facilius corrumpuntur quam speculativi.
  16. Habitus inclinat potentiam ad actus similes iis quibus ipse fuerat productus.
  1. Habitus vel sunt ad simpliciter agendum, vel ad facile et expedite ac prompte agendum.
    Cf. Privatio
    .
    Homo.
  2. Homo habet quod sit homo, ex parte intellectiva.
  3. Homo sortitur speciem ex hoc quod babet intellectum.
  4. Homo necessario vult suam beatitudinem.
  5. Omnia facta sunt propter hominem ; non ut principaliter intentum, sed ut omnia ei sint utilia.
  6. Omnis creatura corporalis, quantumcumque magna, est inferior homine propter intellectum.
  7. Homo est naturaliter politicus, sive socialis.
  8. Homini natura in paucis sufficienter providit.
  9. Ad hominem corruptibilia ordinantur.
  10. Homine altius nihil est, secundum ordinem finis, nisi Deus ; licet homo, secundum aliquid, sit inferior aliquibus creaturis.
  11. Non omnis actio hominis dicitur humana, sed tantum actio ejus voluntaria et deliberata.
  12. Homo assimilatur Deo secundum triplicem similitudinem ; scilicet quæ fundatur : super proportionem, super communem qualitatem, super receptionem.
  13. Homo, ultimus factus est, quia est finis creaturarum.
  1. Homo præest et dominatur naturaliter bestiis et pecoribus, et universæ creaturæ quæ non est ad imaginem Dei.
  2. Res humanæ ad superiores causas reducuntur.
  3. Humanitas est prius homine, naturaliter.
  4. Humanitas dicitur dupliciter ; scilicet : natura hominis, et humana virtus quæ consistit in exteriori subventione (condescendendo defectibus aliorum).
    Honestum.
  5. Honestum idem est quod spiritualis decor et pulchritudo.
  6. Omne honestum et omne utile, est delectabile.
  7. Prima honesti ratio est ut omnia referantur in Deum.
I
    Idea. (Causa idealis, exemplaris ; imago, vestigium).
  1. Idea est extrinseca rei forma.
  2. Idea et exemplar, sunt quodammodo univoca mensura operis.
  3. Ratio ideæ, tribuitur conceptui objectivo.
  4. Deus non solum est opifex, sed etiam artifex ; et eatenus non sine ideis operatur.
  5. Qui contemplatur ideas, videbit Deum inter homines.
  1. Non potest ullo pacte rationabiliter aliquid fieri ab aliquo, nisi præexistat in mente operantis aliquod exemplum rei faciendæ.
  2. Ideæ rerum omnium in Deo præexistunt, ad quarum similitudinem omnia formata sunt.
  3. In Verbo Dei sunt causæ rationesque rerum, secundum quas factæ sunt.
  4. Quod factum est, in Deo habet rationem, quæ est vita (in arte, nempe, ait Augustinus, vita est ; quia vivit anima artificis ). — Unde dicit Scriptura : « Quod factum est in ipso vita erat. »
  5. Causa idealis vere influit in id quod arte perficitur.
  6. Exemplaria sunt rationes substantificæ existentium, et singulariter præexistentes.
  7. Ideæ sunt principales formæ, vel rationes rerum stabiles ; quæ ipsæ formatæ non sunt.
  8. Munus præcipuum ideæ est dirigere actionem artificis.
  9. Causa idealis, est regula veritatis in re artefacta.
  10. Causa idealis, ut causet, debet præcognosci.
  11. Idea pertinet ad causam efficientem, quam complet.
  12. Artifex est vere causa per se artefacti.
  13. Forma artificialis est similitudo ultimi effectus in quem fertur intentio artificis ; sicut forma artis, in mente ædificatoris, est forma domus ædificatæ principaliter, ædificationis autem per consequens.
  14. Exempla debent conformari suis exemplaribus.
  1. Exemplar est repræsentativum exemplati.
  2. Idea debet univoce convenire cum ideato.
  3. Omnis imago est alterius distincti imago.
  4. Quævis imago ducit in notitiam illius cujus est imago (intellige præsertim de imagine perfecta).
  5. Quo imago est perfectior, eo magis accedit ad similitudinem sui prototypi.
  6. Perfecta imago dicit non solum similitudinem, verum etiam æqualitatem cum illo cujus est imago.
  7. Imago non est ad se, sed ad aliud.
  8. Imago principalius importat id in quo convenit cum imaginato.
  9. Imago perfecta coæquatur ei cujus est imago (intellige : secundum modum repræsentandi).
  10. Quod assimilatur imagini, assimilatur ibidem rei cujus est imago (limita : si imago repræsentet prototypum, secundum similitudinem fundatam in unitate rationis).
  11. Inter imaginem et rem imaginatam datur similitudo (intellige de imagine proprie sumpta).
  12. Imago fit ad imitationem illius cujus est imago (intellige saltem quo ad aliqua).
  13. Imago est repræsentativa totius cujus est imago (scilicet : ita differt a vestigio ; quod repræsentat partem quantitativam distincte, et totum solummodo arguitive).
  1. De ratione vestigii est quod sit causatum ab eo cujus est vestigium.
  2. Vestigium imperfecte repræsentat id cujus est vestigium.
  3. Vestigium ducit in notitiam illius cujus est vestigium.
  4. Inter vestigium et id cujus est vestigium, intercedit distinctio.
    Idem, Identitas.
  5. Idem non potest esse simul ac non esse.
  6. Idem non potest seipsum præsupponere.
  7. Identitas differt ab unitate, et opponitur distinctioni.
    Immaterialitas.
  8. Immaterialitas est ratio cur aliquid sit de ordine intelligibilium.
  9. Immaterialium rerum multitudo, rerum materialium multitudinem excedit.
  10. Res immateriales se ipsis sunt individuæ.
  11. Immensitas Dei eodem pacto se habet respectu spatii, ac ejus æternitas respectu temporis.
  12. Proprium est Dei esse immutabilem.
  13. Impetus violentus conservatur a solo Deo.
  14. Quæ sunt impossibilia, non cadunt in intellectu.
    Incipere.
  15. Quidquid incepit, necesse est ut habuerit causam efficientem a qua effectum fuerit.
  1. Eædem res inveniuntur et esse incipere, et finem essendi habere.
  2. Quod non incipit esse, non desinit.
  3. Inchoatio quævis, est propter consummationem.
  4. Indifferentia est aptitudo ad actum.
    Individuum.
  5. Individui proprietates :
    « Forma, figura, locus, tempus, cum nomine, sanguis,
    Patria ; sunt septem queis non est unus et alter
    . »
  6. Individuatio est ratio incommunicabilis.
  7. Principium individuationis, est principium distinctionis numericæ.
  8. Individua non subjiciuntur per se, et primario, generi.
    Indivisibilitas.
  9. Indivisibile additum indivisibili, non facit extensionem.
  10. Indivisibile additum indivisibili, non facit majus.
  11. Indivisibilitatem vel divisibilitatem ex parvitate vel magnitudine provenire, necessarium non est.
  12. Inferiora reducuntur ad superiora, hæc autem ad inferiora nonnisi deducuntur.
    Infinitum.
  13. Infinitum, quo ad modum significandi, dicit aliquid negativum.
  1. Infinitum extensum si daretur, pars non esset minor toto.
  2. Infinitum debet omnia includere in ea ratione in qua est infinitum.
  3. Infinitum in uno genere, est continentia omnium in eodem genere.
  4. Infinitum repugnat fini.
  5. Infiniti successivi non potest attingi ultimus terminus.
  6. Infinitum moveri omnino est impossibiie. (Cf. Motus.).
  7. Infinitum includit infinitas infinitates infinitatum in infinitum.
  8. Infinitum plus recedit a summo, quam medium.
  9. Dividi in infinitum, sensibilibus in potentia tantum convenit ; non in actu.
  10. In rebus habentibus ordinem prioris et posterioris, non datur infinitas.
  11. Palmi finiti non possunt componere lineam infinitam.
  12. Infinitati Dei nulla ex infinitatibus similis cernitur ; solus ipse est infinitus, fons infinitatis effector : qui est unum solum secundum substantiam bonum et infinitum, qui omnem finitatem ex nihilo fecit.
  13. Infinitum divina cognitione finitur.
  14. Si quidquid comprehenditur, scientis comprehensione finitur, profecto omnis infinitas quodam ineffabili modo finita est. (August., De civit. Dei, xii, 10.)
  1. Finitæ mentis est, infinitum non posse comprehendere.
  2. Infinitum secundum quantitatem accipientibus, semper est aliquid ultra accipere.
  3. Si rationatum infinitum sit, infinita debet esse ratio.
  4. Non datur progressus in infinitum.
  5. Infinitudo in Deo, est attributum essentiæ et attributorum.
  6. Infinitudo Dei, dicit ejus in quolibet essendi genere magnitudinem cui nihil est æquale in eo genere.
    Causa instrumentalis (Complementum causæ efficientis cum causa ideali).
  7. Quaevis causa concurrens ad effectum nobiliorem se, concurrit ut instrumentum.
  8. Causa quæ in aliquo genere concurrit adæquate, non potest intra idem genus esse causa instrumentalis.
  9. Omnis causa instrumentalis, est essentialiter subordinata alteri principali.
  10. Causa instrumentalis, qua talis præcise, non meretur per suas operationes.
  11. Effectus non dependet, in conservari, ab actione instrumenti.
  12. Causa instrumentalis non potest concurrere ad effectum sibi repugnantem.
  13. Instrumentum semper ordinatur ad perficiendum aliud a se distinctum.
  1. Instrumentum connaturale, essentialiter ordinatur ad supplendum defectum agentis principalis (scilicet quia proportionatur effectui, non vero quia suppleat agentis principalis defectum).
  2. Omne instrumentum naturale, est in eodem ordine cum sua causa principali.
  3. Omne instrumentum connaturale ad formam aliquam, est connaturalis dispositio ad eamdem.
  4. Instrumentum, per aliquod sibi proprium, dispositive operatur ad effectum principalis agentis (valet præsertim de instrumentis naturalibus, non autem in his quæ immediate effectum producunt).
  5. Instrumentum semper est imperfectius causa principali cujus est instrumentum.
  6. Nullum instrumentum potest esse tale, nisi in ordine ad causam aliquam superiorem : adeo ut instrumentum semper supponat principale agens ratione, cujus sit instrumentum.
  7. In causis instrumentalibus non requiritur intentio (intellige de instrumentis inanimatis).
  8. Instrumenta, qua talia, sunt activa.
  9. Omnis actio instrumentalis, est per se physice ac immediate ab instrumento.
  10. Ut instrumentum sit completum in ratione instrumenti, debet elevari ad ordinem suæ causæ principalis.
  11. Quævis actio proveniens ab instrumento, supponit essentialiter agens aliquod principale.
  1. Instrumentum eo melius est, quo magis commensuratum (non quo majus).
    Intellectus.
  2. Animo intellige quod oculo non vides. — Unde : per signa nobis nota, syllogizamus dispositiones nobis ignotas.
  3. Intellectus non potest versari nisi circa ens, et nullum est ens quod non possit ab ipso utcumque attingi.
  4. Nihil est in intellectu, quin prius fuerit in sensu.
  5. Intellectus ex frequentatis actibus facilitatur ad eosdem repetendos.
  6. Intellectus aliquo modo subest imperio voluntatis.
  7. Intellectus objectum, veritas.
  8. Divinum intelligere includit omnem in genere intelligendi perfectionem.
  9. Intellectuales substantiæ sunt volentes, et liberi arbitrii.
  10. Intellectualis substantia est forma corporis.
  11. Intelligere Deum, est finis omnis intellectualis substantiæ.
  12. Intellectus creatus indiget aliqua influentia divini luminis ut Deum per essentiam videat.
  13. Intellectus divinus est primus auctor et motor universi.
  14. Intellectus perficitur sedatis animæ passionibus.
  1. Ex intellectu et intelligibili, magis lit unum quam ex materia et forma.
  2. Intellectus noster non intelligit singularia.
  3. Intelligibile non movet, nisi sub ratione boni.
  4. Sola habentia intellectum, sunt liberi judicii.
  5. Ratio intellectus divini aliter se habet ad res, quam ratio humani intellectus. Intellectus enim humanus est mensuratus a rebus ; ita ut scilicet conceptus hominis non sit verus propter seipsum, sed dicatur verus ex hoc quod consonat rebus. Ex hoc namque quod res est vel non est, opinio vera vel falsa est. Intellectus vero divinus est mensura rerum ; quia unaquæque res in tantum habet de veritate, in quantum imitatur intellectum divinum.
    Intentio.
  6. Primum in intentione, est ultimum in executione.
  7. Intentio effectus, demonstrat agentem.
    Cf. Finis
    .
    Ira.
  8. Omnes passiones irascibilis, derivantur a passionibus concupiscibilis : et ideo in præceptis Decalogi, quæ sunt quasi prima elementa legis, non erat mentio facienda de passionibus irascibilis sed solum de passionibus concupiscibilis.
  9. Turpius est esse incontinentem concupiscentiæ, quam incontinentem iræ ; quia minus participat de ratione.
J
  1. Ad recte judicandum in materia virtutis, sapientia et rectitudo voluntatis sunt necessaria.
  2. Judicium rectum, non fertur in incognitum.
  3. Justitia aliter dicitur de Deo, et aliter de hominibus.
L
    Lex.
  1. Ad superiorem pertinet leges suas interpretari.
  2. Lex est ratio et regula operandi.
    CF. Lex
    (formules de jurisprudence), infra, no 1566, etc.
    Libertas.
  3. Libertas supponit usum rationis (quia scilicet libertas radicatur in intellectu).
  4. Quum de libertate Dei agitur, non quadrat conceptus ex præjudicio nostræ libertatis.
  5. Libertas hominis est libertas indifferentiæ.
  6. Limitatio est principium distinctionis.
  7. Logica non ponit, sed supponit dirigibilitatem intellectus.
    Locus.
  8. Locus et locatum, invicem proportionantur.
  1. Locus potest continere quidquid non excedit terminos suæ continentiæ.
  2. Non potest dari creatura quæ absolvatur ab omni ubi.
  3. Loquendum ut plures, sapiendum ut pauciores.
    Cf. Novum, Verbum, Vox
    .
  4. Omnis lux est in Deo.
M
    Malum.
  1. Malum, ex quocumque defectu.
  2. Malum est præter intentionem in rebus.
  3. Malum, quatenus malum, est formaliter nihil.
  4. Malum, si sit integrum, destruit seipsum.
  5. Malum numquam est sine bono naturæ.
  6. Mali causa est bonum.
  7. Malum in aliquo bono fundatur.
  8. Quidquid malum est, qua parte est malum, non est.
  9. Malum non totaliter consumit bonum.
  10. Malitia, qua talis, non habet quo alliciat voluntatem.
  11. Bonum et malum dicuntur secundum ordinem ad finem, vel privationem ordinis.
  12. Malum est tale, quatenus privat aliquo bono.
  1. Malum habet causara deficientem, non autem efficientem.
  2. Nihil est primum principium mali per se.
  3. Nihil est simpliciter malum.
  4. Malum non potest esse purum, absque commixtione boni.
  5. Miseria non est mala, nisi quatenus privat aliquo commodo.
  6. Mala pati melius est, quam malo assentari.
  7. Malum dicitur esse praeter voluntatem, quia voluntas non tendit in ipsum sub ratione mali ; sed quia aliquod malum est apparens bonum, ideo voluntas aliquando appetit aliquod malum ; et secundum hoc, peccatum est in voluntate.
  8. Quum voluntas sit boni, vel apparentis boni, nunquam voluntas in malum movetur ; nisi id quod non est bonum, aliqualiter rationi bonum appareat. Et propter hoc, voluntas numquam in malum tenderet, nisi cum ignorantia vel errore rationis. Unde dicit Scriptura : « Errant qui operantur malum. »
  9. Malum est quoddam bonum adjunctum privationi alterius boni… Unde malum, in quantum malum, non est differentia constitutiva, sed ratione boni adjuncti.
  10. Multa bona tollerentur si Deus nullum malum permitteret esse. Non enim conservaretur vita leonis, nisi occideretur asinus.
    Cf. Bonum, Amor, Appetitus, Defectus, Privatio, Voluntas
    .
    Materia.
  1. Materia dicitur non ens, non per se, sed per accidens ; ratione, scilicet, privationis adjunctæ.
  2. Materiam præter magnitudinem per se existere est impossibile.
  3. Materia naturaliter non potest privari omni forma.
  4. Ex materia nihil potest provenire, nisi casualiter.
  5. In materia, nulla est potentia activa.
  6. Non oportet ut ubicumque sit materia, ibi sit motus.
    Cf. Corpus, Motus
    .
    Medium.
  7. Ab extremo ad extremum non pervenitur, nisi per medium.
  8. Media sunt talia, per ordinem ad finem.
  9. Media non tollunt immediationem finis.
  10. Iste ordo est divinitus institutus in rebus, ut per media ultima reducantur in Deum.
  11. Media non intenduntur propter se.
  12. Qui vult media, vult finem ; et e converse.
  13. Medio semper prius natura conjungitur extremum, quam alteri extremo ; non autem semper prius tempore.
  14. Omne medium virtutis, est medium rationis.
  15. Medium cujus libet demonstrationis, debet esse necessarium.
    Cf. Finis, Syllogismus
    .
    Mensura.
  1. Mensura est illud per quod cognoscitur quantitas rei.
  2. Res ordinatur ad rationem naturalem, ut mensura ad mensuratum.
  3. Diversorum diversæ sunt mensuræ.
  4. Mensura ostendit discrimen mensurabilium.
    Cf.Unitas
    .
    Metaphysica.
  5. Subjectura metaphysicæ est ens reale.
  6. Metaphysica, ordine dignitatis, est simpliciter prior omnibus scientiis.
  7. Metaphysica est scientia rerum altissimarum, per causas altissimas.
    Cf. Scientia
    .
    Miraculum.
  8. Miracula sunt divinæ auctoritatis solemne chirographum.
  9. Quæ fiunt a virtute finita, simpliciter miracula non sunt.
    Mixtio.
  10. Mixtum homœomerum esse oportet (scilicet : ejusdem rationis in parte et in toto ; secus non esset mixtio, sed compositio, etc.).
  11. Omne omni miscibile non est.
    Modus.
  1. Nullus modus, est res ipsa cujus est modus.
  2. Modus communicat suum effectum formalem rei cujus est modus.
  3. Modus esse non potest, quin actualiter modificet.
  4. Modus non potest localiter separari a re cujus est modus.
  5. Modus, neque per Dei potentiam, potest existere extra subjectum quod afficit.
  6. Modus supponit, ordine naturæ, rem cujus est modus ; adeo ut sit illa posterior.
  7. Modus non potest adnecti rei quam modificat, nisi eam formaliter afficiat.
  8. Modus debet esse in re cujus est modus.
  9. Modus nunquam est de quidditate subjecti cujus est modus.
  10. De ratione modi est quod sit ens entitate illius cujus est modus.
  11. Modus non denominat, nisi modificando.
  12. Modus, in suo esse formali, semper includit imperfectionem.
  13. Modus nunquam tollitur a re, quin res alium induat.
  14. Modus non unitur modo.
  15. Modus non est de essentia illius cujus est modus.
  16. Idem modus nequit subjectari in duobus modificatis.
  1. Modus essendi sequitur esse.
  2. Ex duobus modis non potest fieri unus modus.
  3. Modus nunquam est de constitutivo rei cujus est modus.
  4. De essentia modi est modificare rem cujus est modus.
  5. Unus modus non potest esse simul forma et subjectum alterius modi.
  6. Modus non habet propriam existentiam.
  7. Modus proprie non separatur, sed desinit.
  8. Moralia recipiunt species ex fine, qui est objectum voluntatis a quo moralia dependent.
    Motus.
  9. Oportet esse aliquam causam altiorem quam ea quæ per motum agit.
  10. Motus spontaneus, est corporum animatorum ; inertium autem, motus receptus (seu communicatus).
  11. Motus est in mobili.
  12. Primum mobile debet esse immobile.
  13. Omne quod movetur, ab alio movetur.
  14. Corpus quod movetur, potest, servato motu, modum motus amittere.
  15. Corpus motum, nisi a corporibus circumstantibus detorqueatur, rectam semper servabit viam.
  16. Corpus immotum, non movet.
  1. Motus continuus non ordinatur ad quietem.
  2. Motus naturalis et violentus, principiis differunt.
  3. Motus perpetuitas arguit infinitatem moventis.
  4. Facere et movere, unius est potentiæ ; pati et moveri, est alterius potentiæ (scilicet materiæ).
  5. Faciens a movente distinguitur ; eo quod movere, universalius est quam facere.
  6. Nihil movetur in loco ad quem naturaliter movetur.
  7. Motus primario specificatur a solo termino formali ad quem.
  8. Deo inest potentia locomotiva, non sui sed aliorum.
  9. Multiplicitas non datur sine distinctione.
  10. Non sunt multiplicanda entia, sine necessitate.
  11. De re quæ mutatur, in quantum mutatur, nihil potest vere affirmari.
N
    Natura.
  1. Natura determinatur ad unum, vel ad pauca.
  2. Natura necessario agit, et non libere.
  3. Natura est operum suorum amantissima.
  4. Natura nihil facit frustra.
  5. Natura desiderat semper quod melius est.
  6. Natura non abundat in superfluis, sicut nec deficit in necessariis.
  1. Quod est præter naturam, non potest esse semper.
  2. Quod fit virtute supernaturali, non impeditur propter naturæ diversitatem.
  3. Operationes naturæ, sunt propter finem.
    Necessitas, etc.
  4. Necessarium ac sempiternum, sese sequuntur ; et convertuntur.
  5. Necessaria causa semper operatur eodem modo.
  6. Indifferentia ad utrumlibet, est status inter necessitatem et impossibilitatem.
  7. Ea quae sunt necessaria, impossibile est aliter se habere ; unde cohibitione non indigent.
    Negatio.
  8. Negatio semper latius patet quam ipsa privatio.
  9. Negatio non potest esse fundamentum sui ipsius.
  10. Negatio fundatur in positivo. Semper enim in rebus negatio innititur super aliqua affirmatione, quæ est quodammodo causa ejus.
  11. Negatio necessario adnexa alicui subjecto, removet ab eo totum oppositum.
  12. Negatio non constituit rem in majori perfectione.
  13. Negatio semper est posterior eo quod negat.
  14. Negatio non suscipit majus et minus.
  15. Adveniente re positiva, cessat ejus negatio.
  16. Negatio non habet proprie causam efficientem.
  1. Nulla negatio potest concipi sine re negata.
  2. Inter negationem et ejus terminum oppositum, non datur medium.
  3. A propositione de possibili, ad oppositum illius de impossibili, bona est consequentia.
  4. Negans conclusionem evidente consequentia illatam ex aliquo principio, virtualiter vel expresse negat illud principium.
  5. Nulla negatio potest esse primum quod invenitur in re.
  6. Omnis negatio innititur affirmationi, et causatur ab ea.
  7. Negatio per affirmationem cognoscitur.
  8. Non ideo perspicua neganda sunt, quia obscura comprehendi animo nequeunt.
  9. Positivum non potest rite inferri ex negativo.
    Cf. Privatio
    .
  10. Nihil pro nihilo fit.
    Notio, Nomen.
  11. Nominum impositio et significatio, est ad placitum.
  12. Rerum distinctarum sunt distincta nomina.
  13. Notum per se, est ita notum ut statim auditis apprehensisqne terminis, statim concedatur ; nec possit negari.
  14. Unumquodque nominamus sicut et cognoscimus.
  1. Singulare est prius universali, et minus notum.
  2. Omnis demonstratio, est ex notioribus.
    Cf. Cognitio, Definitio, Vox
    .
    Novum.
  3. Omnia nova, magis ad se nostram intentionem trahunt.
    (Cf. Admiratio.
    )
  4. Ad novitatem posterioris, non sequitur novitas prioris.
  5. Qui dicit novum, dicit miserum ;
    Qui dicit nove, dicit mire
    .
    Numerus.
  6. Distinctio est causa numeri.
  7. Numerus non est unitates, sed aliquid ex eis compositum.
  8. Numerus, est inter unitates homogeneas.
  9. Quorumlibet numerorum est mensura communis, scilicet unitas.
    Cf. Individuum, Multiplicitas
    .
  10. Nutriuntur omnia ex quibus sunt.
O
  1. Objectum non est materia ex qua, sed materia circa quam.
  2. Objecta scientiarum sunt universalis.
    Cf. Scientia
    .
  3. Ex incerta notitia non potest oriri certa obligatio.
  1. Odisse malum et malos, est Dei perfectio.
  2. Omne, non dicitur de uno vel duobus ; sed de tribus.
    Operatio.
  3. Modus operandi eo est perfectior, quo ejus principium est excellentius.
  4. Nullus operatio, est perfectior sua substantia.
  5. Modus operandi, necessario consequitur modum essendi.
  6. Modus operandi per essentiam, arguit in principio esse perfectissimum.
  7. Operationes speciem ex objectis recipiunt.
  8. Operari, sequitur (proindeque supponit) esse.
  9. Opinio includit formidinem de opposito.
  10. Opposita mutuo excluduntur.
    Ordo.
  11. Ordinare, est opus rationis.
  12. Ordo semper dicitur respectu principii.
  13. Ordo tot modis dicitur, quot modis et principium.
  14. Gognitio ordinis, est solius intellectus et rationis.
  1. Ad hoc quod aliqua sint ordinata, duo requiruntur. Primo quidem quod ordinentur ad debitum finem, qui est principium totius ordinis in rebus agendis ; ea enim quæ casu eveniunt præter intentionem finis, vel quæ non serio fiunt, sed ludo, dicimus esse inordinata. Secundo oportet quod id quod est ad finem, sit proportionatum fini ; et ex hoc sequitur quod ratio eorum quæ sunt ad finem, sumitur ex fine : sicut ratio dispositionis serræ, sumitur ex sectione, quæ est finis ejus.
P
    Pars, Compositio.
  1. Pars nunquam æequatur toti.
  2. Una pars totum non constituit.
  3. Partes, ut unitæ, non sunt formaliter totum.
  4. Pars quælibet perfectior est in suo toto, quam extra totum.
  5. Quælibet pars dicit imperfectionem.
  6. Pars est semper naturaliter prior suo toto.
  7. Quælibet pars magis appetit naturaliter conservationem totius, quam sui ipsius.
  8. Pars et totum (intellige : homogeneum) sunt ejusdem rationis.
  9. Omnis pars est necessario alicujus totius pars.
  10. Partes dicunt naturalem inclinationem ad constituendum totum.
  11. Amota parte totius, amovetur et totum.
  12. Variata una parte principali alicujus totius, necessario variatur et ipsum totum.
  13. Omnis pars (intellige : perfectibilis) ordinatur ad totum.
  1. In partibus non debet considerari solummodo quid congruat alicui secundum se acceptæ, sed etiam quid congruat secundum ordinera ad totum.
  2. Bonitas cujuslibet partis consideratur in proportione ad suum totum.
  3. Ubi deest pars, non est totum.
  4. Nulla pars potest alteri inhærere, quin faciat compositionem.
  5. Omnis compositio coalescit necessario ex pluribus partibus.
  6. Non est possibilis compositio ex partibus, quin detur et compositum.
  7. Ubi est compositio, ibi est essentialiter dependentia.
  8. Quod est primum in compositione, est ultimum in resolutione.
  9. Ubi non est distinctio realis, neque potest esse compositio realis.
  10. In quavis compositione, partes componentes debent semper mutuo distingui.
  11. Non omne unibile proprie, est componibile proprie.
  12. Omne componibile (intellige : quod exerceat rationem partis perfectibilis) alteri, est imperfectum.
  13. Compositio supponit limitationem in extremis componentibus.
  14. In quocumque est compositio, una pars non prædicatur de alia in recto.
    Cf. Totum
    .
  1. Passio non est in appetitu intellectivo.
  2. Peccata recipiunt speciem ex objectis.
  3. Perfectum prius est imperfecto.
  4. Unumquodque perfectum dicimus, quando attingit propriam virtutem.
  5. Homo philosophatur ut acquirat illam beatitudinem quam in hac vita potest habere.
  6. Frustra fit per plura, quod potest fieri per pauciora.
  7. Omnis virtus ad plura dispersa, fit minor.
    — Unde dicitur :
    « Pluribus intentus minor est ad singula sensus
    . »
    Possibilitas, Potentia.
  8. Posito possibili in actu, nihil sequitur absurdi.
  9. Quod non implicat, est possibile.
  10. Ab actu ad posse, valet consequentia.
  11. Idem non potest esse simul et non esse.
  12. Esse posse, et posse non esse, ex materia sumendum est ; esse vero, ex forma, in generabilibus et corruptibilibus.
  13. Potentia et actus non diversificant speciem.
  14. Virtus et potentia rei non se extendit ad id quod fuit, sed ad id quod est vel erit.
  15. Quod est incompossibile, est simpliciter impossibile.
  16. In præteritis, possibilitas locum non habet.
  17. Possibile, æqualiter se habet ad esse et non esse.
  1. Omne potentiale est mutabile.
  2. Omni potentiæ respondet aliquis actus.
    Prædicatum.
  3. Quidquid dicitur (scilicet essentialiter) de prædicato, dicitur etiam de subjecto.
  4. Ante actualem prædicationem inter duo extrema, supponitur necessario cognitio uniuscujusque.
  5. Quæ reducuntur ad prædicamentum ut principium, ita continentur sub illo genere, ut non se extendant extra illud (scilicet : non habent unde sumatur genus et differentia).
  6. Quidquid affirmatur essentialiter (aut saltem generaliter) de superiori vel æquali, affirmatur etiam de inferiori.
  7. Diversorum generum, nec positorum subaltematim, diversæ sunt differentiæ.
  8. Eadem differentia non convenit duobus generibus minime subalternatim positis (intellige : nisi utrumque eidem tertio generi subjiciatur).
  9. In prædicatis essentialibus, valet illatio a distributivo ad collectivum.
    Cf. Subjectum, Substantia, etc.
    Præmissæ. Cf. Syllogismus.
    Principium.
  10. Principium imbibitur in ratione causæ.
  11. Principium includit essentialiter aliquam prioritatem.
  1. Principium est primum, in ea ratione in qua est principium.
  2. Per quæ principia res est, per illa ipsa est singularis.
  3. In principio aliquo cognito, consequens est omnia cognosci quæ ex principio consequuntur ; nisi tota virtus principii non comprehendatur.
  4. Ultima sententia de aliqua propositione, datur per resolutionem ad prima principia. Quamdiu enim remanet aliquod principium altius, adhuc per ipsum potest examinari id de quo quæritur ; unde adhuc est suspensum judicium, quasi nondum data finali sententia.
  5. Sicut omne judicium rationis speculativæ procedit a naturali cognitione primorum principiorum, ita etiam omne judicium rationis practicæ procedit ex quibusdam principiis naturaliter cognitis, ex quibus diversimode procedi potest ad judicandum de diversis.
  6. Primum principium, et objectum summum, convertuntur.
  7. Principium essendi, non semper est principium per se operandi.
  8. Principia communissima possunt inservire pluribus scientiis.
  9. Prima principia debent esse universalia.
  10. Principia scientiæ subalternatæ, probantur a subalternante.
  11. Principiatum non potest excedere suum principium.
    Cf. Causa, Ratio, Scientia
    .
    Privatio
  1. Privatio est alterum contrariorum.
  2. Privationes specificantur a formis oppositis.
  3. Privatio non tribuitur nisi realibus entibus, negatio vero tribuitur entibus fictis.
  4. Privatio, solis veris ac realibus entibus competit.
  5. Privatio non cadit sub sensum.
  6. Nulla privatio habet causam efficientem.
  7. Adveniente forma, desinit privatio.
  8. Nulla privatio tollit totaliter esse.
  9. Omnis privatio, in quantum hujusmodi, habet rationem mali ; sicut omnis forma habet rationem mali.
  10. Impossibile est ponere privationem alicujus perfectionis in subjecto apto, sine imperfectione in illo.
  11. Privatio implicat sine subjecto.
  12. Una privatio est tantummodo unius formæ.
  13. Privatio non habet aliam formam qua constituatur.
  14. Nulla privatio est per se formaliter appetibilis.
  15. Nulla privatio est de quidditate alicujus positive.
  16. Privatio non cognoscitur nisi indirecte, per habitum oppositum.
  17. Privatio et habitus ita se habent circa idem subjectum, ut alterum eorum semper insit subjecto.
  18. Privatio non plus privat, quam ponit habitus oppositus.
  1. Idem est subjectum habitus et privationis.
  2. Privatio generat appetitum.
  3. Malitia alicujus privationis debet mensurari ex bono quo privat.
  4. Omnis privatio est prior, cognitione, quam forma cujus est privatio.
  5. Subjectum semper est prius natura, quam privatio.
  6. Privatio non tollitur a subjecto, nisi per collationem habitus oppositi.
  7. A privatione ad habitum, non datur regressus (scilicet : ad eamdem numero formam).
  8. Nulla privatio est ens ; unde, nec malum.
    Cf. Defectus
    .
    Probatio.
  9. Non probatur idem per idem.
    Cf. Argumentum, Demonstratio, etc.
  10. Proportio, est essentialiter inter plura.
  11. Proprietates fluunt a substantialibus formis, uti proprii illorum effectus.
    Providentia.
  12. Providentia importat respectum quemdam alicujus distantis, ad quod ea quæ in præsenti occurrunt ordinanda sunt.
  13. Providentiæ divinæ executio, fit mediatitibus causis secundis.
  1. Providentia divina nihil in rebus inordinatum relinquit ; culpa autem non potest ordinari, nisi per pœnam.
    Prudentia.
  2. Prudentia est virtus intellectiva, et subjectatur in intellectu.
  3. Opus prudentis est esse bene consiliativum.
  4. Ad prudentiam necessarium est quod homo sit bene ratiocinativus. (Cf. Logica.)
  5. Purum est nobilius permixto.
Q
  1. Quod propter se quæritur, semper quæritur.
  2. Qualitas est fundamentum similitudinis, vel dissimilitudinis.
    Quantitas
  3. Quantitas recipitur in sola materia.
  4. Quantitas discreta, est prior formaliter quantitate continua.
  5. Quantitas non habet contrarium.
  6. Quantitas non suscipit magis et minus.
  7. Secundum quantitatem res dicuntur æquales vel inæquales.
  8. Quidditas dicitur essentia substantiæ.
    Quies.
  1. Quod est causa motionis ad terminun, est causa quietis in termino.
  2. Quies et motus sunt simpliciter contraria.
  3. Sua quieti, ut motui, est causa.
  4. Quies præcedit motum.
  5. Non nisi intellecta quiete, intelligitur motus.
    Cf. Motus.
R
    Ratio.
  1. Ubi de ratione agitur, attendenda est ratio, non vero numeranda suffragia. (Cf. Argumentum, Testimonium.)
  2. Multitudo sequacium non reddit rationem secundum se meliorem.
  3. Ipsa ratio voluntatem non movet, si desit delectatio.
  4. Unumquodque intra terminos suæ rationis concluditur.
  5. Ratio corrupta non est ratio ; sicut falsus syllogismus non est syllogismus proprie.
  6. Ratio practica dicitur recta, secundum quod conformiter se habet ad rectos fines et ad appetitum rectum ; ratio vero speculativa, ad prima principia.
  7. Ratio totius, est quidditas compositi.
  8. Ratio universalis, est prior particulari.
  1. Ratio urget in quantum potest.
  2. Propter quod unumquodque tale, et illud magis.
  3. Quod semel dicit rationem imparticipatam, semper illam dicit.
  4. Ratio humana, secundum se, non est regula rerum ; sed principia ei naturaliter indita sunt regulæ quædam generales, et mensuræ omnium quæ sunt per hominem agenda ; quorum ratio naturalis est regula et mensura (licet non sit mensura eorum quæ sunt a natura).
  5. Quæ ratione investigari non possunt, convenienter fide tenenda hominibus proponuntur.
  6. Ratio est primum principium omnium actuum humanorum ; et omnia alia principia eorum, obediunt rationi (quamvis diversimode).
  7. Regula et mensura actuum humanorum est ratio, quæ est principium primum actuum humanorum. Rationis enim est ordinare ad finem, qui est primum principium inagendis… In unoquoque antem genere, id quod est principium est mensura et regula illius generis.
    Ratiocinium. Cf. Syllogismus, Conclusio.
    Receptio.
  8. Omne recipiens debet esse denudatum a natura recepti.
  9. Recipiens præcedit receptum.
  10. Quidquid recipitur, per modum recipientis recipitur.
    Regula. Cf. Ratio.
    Relatio.
  1. Relatio est realis non solum secundum esse in (scilicet quia fundamentum semper est reale) ; sed etiam secundum esse ad (scilicet : realis debet esse imbibitus in differentia relationis).
  2. Relatio essentialiter est ordo unius ad aliud.
  3. Relatio advenit realiter fundamento jam existente, et perit realiter ipso remanente.
  4. Sicut se habet simpliciter ad simpliciter, ita magis ad magis.
S
    Scientia.
  1. Scire est cognoscere effectum necessarium, per necessariam causam.
  2. Scientiæ distinguuntur secundum diversa genera rerum.
  3. Scientia est de rebus certis ac perpetuis.
  4. Scientia non est singularium.
  5. Scientia procedens ex propriis, non potest probare suum objectum.
  6. Objectum scientiæ est necessarium, et universale.
  7. Nihil scitur, nisi verum.
  8. Ubi scientia, ibi intellectus.
  9. Omnis homo naturaliter scire desiderat.
  10. Ubi scientia, ibi evidentia.
  11. Scientia est posterior demonstratione.
  1. Scientia abstrahit ab existentia.
  2. Quo scientia est nobilior, eo procedit per nobiliora motiva.
  3. Scientia speculativa supponit suum objectum, practica ponit.
  4. Scientia quæ non est practica, non potest causare.
  5. Ubi scientia subalternata incipit, ibi desinit scientia subalternans (sic : ubi desinit physica, incipit medicina).
  6. Scientia subalternans est nobilior ac excellentior subalternata.
  7. Omnis nostra scientia dependet a sensibus (juxta illud : Nihil est in intellectu, quin prius fuerit in sensu).
  8. Omnis scientia procedit ex aliquibus principiis.
  9. Nulla scientia probat sua principia, sed supponit (unde : contra negantes prima principia, non est disputandum).
  10. De contradictoriis non potest quis simul habere scientiam.
  11. Non ens, non est scibile.
  12. Scientia specificatur ab objecto.
  13. Nulla scientia est objectum sui ipsius.
  14. Quod non habet passiones, non potest esse subjectum scientiæ.
  15. Objectum scientiae, si est aliquod creatum, debet esse quid commune ; vel singulare, sub ratione aliqua communi.
  1. Objectum scientiæ debet esse incorruptibile et æternum, seu invariabile secundum essentialia prædicata.
  2. Omnis disciplina discursiva, et omnis doctrina, fit ex præexistente cognitione.
  3. Scire, est rei causam cognoscere.
  4. Actus scientiæ et opinionis non possunt esse simul in eodem intellectu de eadem propositione.
  5. Scientia de objecte magis abstracto, est perfectior.
  6. Scientia procedit ex principiis per se notis.
  7. Scientia subalternata, sine subalternante non est proprie scientia.
  8. Scientiæ subalternatæ objectum debet contineri sub objecto subalternantis.
  9. In scientiis, quanto aliqua est altior, tanto per altiora media procedit.
    Cf. Doctrina, Metaphysica
    .
    Sensus.
  10. Naturale est homini ut per sensibilia ad intelligibilia veniat ; quia omnis nostra cognitio a sensu initium habet. (Cf. Intellectus.)
  11. Dum homo a Deo recessit, incurrit in hoc quod feratur secundum impetum sensualitatis (contra rationem) ; et unicuique etiam particulariter hoc contingit quanto magis a ratione recesserit, ut sic quodam modo bestiis assimiletur quæ sensualitalis impetu feruntur.
    Similitudo.
  1. Simile a simili impassibile est.
  2. Similitudo, est inter plura.
  3. Unumquodque amat sibi simile.
  4. Excessus impedit æqualitatem, non vero similitudinem.
    Simplex.
  5. Quanto aliquid est simplicius, tanto est nobilius.
  6. Quanto aliquid est simplicius, tanto est majoris virtutis, et plurium principium contentivum.
    Singulare.
  7. Singularia sunt magis entia, quam universalia.
  8. Singularia facilius inspicit, qui de universalibus cognitionem sumpsit. (Cf. Scientia.).
  9. Singularitas est radix incommunicabilitatis.
    Species.
  10. Species est natura similis in pluribus individuis, cognita ex proprietatibus genericis et differentialibus per quas characterizatur ; et abstracta a proprietatibus quæ individuum ab individuo distinguunt.
  11. Nunquam id quod est per accidens, constituit speciem.
  12. Species dicit naturam completam.
  13. Species exigit plura individua, saltem possibilia.
    Cf. Genus, Prædicatum
    .
  1. Sphæræ remotiores a suprema, pluribus moventur motibus.
    Subjectum.
  2. Nihil est subjectum sui ipsius.
  3. Subjectum est prius quam forma ipsum informans.
  4. Nullum subjectum potest causare materialiter (scilicet in genere causæ materialis) formam, nisi simul existat cum ipsa forma.
  5. Subjectum, et quod recipitur in subjecto, debent mutuo proportionari (scilicet per modum actuabilis et actuativi).
  6. Prædicata intrinseca non mutantur per accessum formæ ad subjectum.
  7. Ad corruptionem subjecti, sequitur naturaliter corruptio formæ (limita ad subjectum sustentationis, inhæsionis, et adhæsionis ; nam de subjecto informationis non valet).
  8. Eorum quæ sunt ejusdem rationis, unum nequit esse subjectum alterius (intellige : ejusdem speciei saltem specialissimæ ; nam possent esse ejusdem rationis genericæ).
  9. Non potest subjectum acquirere novam formam, quin novam subeat mutationem.
  10. Omne subjectum inclinat naturaliter ad actum sui perfectivum (intellige de perfectivo proportionato ipsi subjecto).
    Substantia.
  1. Quod non subsistit per se, non potest alind sustentare.
  2. Substantia est fundamentum proximum accidentis.
  3. Substantia est res habens quidditatem, cui debetur esse per se et non in alio (scilicet : subjecto).
  4. Substantiæ conceptus, est stare per se.
  5. Substantia est prior accidente, tempore.
  6. Cujus omnia cognoscibilia cognosci naturaliter possunt, ejus quoque substantia potest comprehendi.
  7. Substantia simplex participat esse, secundum id quod est.
  8. Quanto substantia intellectualis est altior, tanto habet virtutem motivam universaliorem.
  9. Substantia non constituitur per negationem essendi in alio.
  10. Prima substantia neque de subjecto dicitur, neque in subjecto aliquo est.
  11. Secundæ substantiæ sunt genera et species in quibus insunt primæ.
  12. Secundæ substantiæ prædicantur de primis.
  13. Secundæ substantia insunt actu in primis, et primæ insunt in potentia in secundis.
  14. Tam prima quam secunda substantia, non est in subjecto.
  15. Secundæ substantiæ, et differentiæ, univoce prædicantur de prima substantia.
  1. Prima substantia semper in prædicatione habet locum subjecti, secundæ vero semper significant per modum prædicati.
  2. Primæ substantiæ sunt magis substantia quam secundæ (intellige : per proprietatem substantiæ, non ab essentia).
  3. Differentiæ substantiæ, per accidentales manifestantur.
  4. Substantia nulli esse potest, quod in alio est accidens.
  5. Substantiæ substantia contrariatur.
  6. Substantiæ nihil est contrarium (intellige de contrariis proprie dictis).
  7. Substantia non suscipit magis et minus (scilicet : quamvis una substantia sit perfectior alia in esse, hoc non provenit ex intensione et remissione, sed ex participatione inæqualium differentiarum).
  8. Substantiæ proprium est ita esse, ut non inhæreat (intellige : non tamen ut non sustentetur).
    Syllogismus.
  9. Quæ sunt eadem uni tertio, sunt eadem inter se.
  10. Quæcumque sunt eadem inter se perfecte et adæquate, si unum illorum distinguatur ab alio tertio, necessario et aliud distinguitur.
  11. Quodlibet est, vel non est.
  12. Hæc, de esse.
  1. Quidquid affirmatur de subjecto universaliter accepto, affirmatur etiam de quovis contento sub tali subjecto (hoc principium vacatur : dici de omni).
  2. Quidquid negatur de subjecto universaliter accepto, negatur etiam de quocumque contento sub tali subjecto (illud vacatur : dici de nullo).
  3. Illa, de prædicari.
  4. Medium subjecto inclusum, etiam prædicatum sibi inclusum ei includi ostendit.
  5. Medium subjecto inclusum, prædicatum a se exclusum etiam ab eo excludi ostendit.
  6. Medium a sujecto exclusum, etiam prædicatum sibi inclusum a subjecto excludi ostendit.
  7. Inclusio includentis, est inclusio inclusi.
  8. Inclusio excludentis, est exclusio exclusi.
  9. Exclusio inclusi, est exclusio includentis.
  10. Ex puris negativis nil sequitur in quacumque figura (syllogismi).
  11. Si aliqua præmissarum fuerit particularis, conclusio etiam debet esse particularis ; et si aliqua præmissarum fuerit negativa, conclusio etiam debet esse negativa.
  12. In conclusione non debet distribui aliquis terminus, qui non fuerit distributus in præmissis.
  13. Medium, sub ratione medii, non debet intrare conclusionem.
  1. Tam in medio quam in extremis, debent servari (et non variari) proprietates terminorum.
  2. In bona consequentia, ex contradictorio consequentis sequitur contradictorium antecedentis.
  3. Præmissae non sunt veriores conclusione.
  4. Assensus præmissarum est causa assensus conclusionum (quia discursus in hoc consistit quod unum causetur ex alio).
  5. Quum medium est obliquum in aliqua præmissa, extremum quod illi jungebatur debet esse rectum in conclusione ; et alterum extremum debet esse obliquum.
  6. Quando medium est obliquum in utraque præmissa, utrumque extremum conclusionis est in recto.
  7. Terminus qui fuit obliquus in præmissis, est ilidem obliquus in conclusione.
  8. In syllogismis exceptivis, terminus exceptus debet poni etiam in minori ; alioquin sunt quatuor termini.
  9. Propositio affirmativa exclusiva, æquivalet duabus : quarum una est affirmativa, et altera negativa.
  10. A modali de impossibili, ad suam de inesse negativam, optima est consequentia.
  11. A modali de necessario ad contradictoriam illius de contingenti, valet consequentia.
  12. A propositione de possibili, ad oppositum illius de impossibili, bona est consequentia.
    Cf. Argumentum, Conclusio, Demonstratio, Medium
    .
  1. In habentibus symbolum (scilicet convenientiam in aliqua qualitate), facilior est transitus.
  2. Datur in natura sympathia et antipathia rerum.
T
    Testimonium.
  1. Inducere testimonia antiquorum, non est demonstratoris, sed probabiliter persuadentis.
    Cf. Argumentum, Ratio
    .
    Timor.
  2. Timor pertinet ad fugam mali. Omne autem peccatum provenit vel ex inordinato appetitu alicujus boni, vel ex inordinata fuga alicujus mali. Sed utrumque horum reducitur ad amorem sui. Propter hoc enim homo vel appetit bona, vel fugit mala, quia amat seipsum.
  3. Fuga mali causatur ex appetitu boni ; et ideo passiones inclinantes ad bonum, ponuntur tamquam causæ earum quæ faciunt inordinate fugam mali.
    Cf. Amor, Appetitus, Voluntas
    .
    Totum, Compositum.
  4. Omne, totum, et perfectum, sunt idem.
  5. Quod convenit parti et toti, prius convenit parti quam toti.
  6. Totum essentiale, dicit ampliorem perfectionem quam dicat pars.
  7. Ubi est totum, ibi sunt et partes.
  1. Bonum totius, est etiam bonum partis.
  2. Omne totum, est posterius suis partibus.
  3. Quanto perfectius est totum, tanto et suut perfectiores partes.
  4. Omne totum, est majus sua parte (sed non omnibus simul sumptis).
  5. Qui totum dicit, nihil excludit.
  6. Identitas totius dependet ex identitate partium.
  7. Omne totum dicitur relative ad partes.
  8. Eadem est ratio partis ad partem, ac totiusi ad totum (limita quo ad ea in quibus proportionaliter conveniunt pars et totum).
  9. Nullum totum potest existere sine sua parte essentiali.
  10. Impossibile est, totum compositum esse ens a se.
  11. Omne totum compositum, ab his ex quibus componitur sumit naturam.
  12. Omni composito debet necessario esse aliquid prius.
  13. Quod est magis remotum (intellige : quo ad simplicitatem) a primo simplici, est magis compositum.
  14. Totum compositum, principalius denominatur a forma quam a materia.
  15. De toto composito neutra pars potest affirmari adæquate.
  1. Nullum est compositum cui aliqua proprietas conveniat, nisi ratione alicujus partis.
  2. Omne compositum coalescens ex contrariis, est naturaliter dissolubile.
  3. Unumquodque resolvitur essentialiter in ea ex quibus componitur essentialiter.
  4. In omni toto composito (limita quo ad compositionem extremis naturalem), debet dari potentia quæ afficiatur actu.
  5. Ubi est compositio, ibi habetur indigentia.
  6. Transcendens (scilicet terminus qui in omnibus rebus invenitur) ita est de essentia rerum ; ut sit etiam de essentia differentiarum (nempe adeo ut nihil reperiatur de quo non prædicetur).
U
  1. Ultimum rei, est perfectissimum in re ; quia per illud attingit finem suum.
    Unum.
  2. Unitas importat indivisibilitatem.
  3. Unitas habet propriissimam rationem mensuræ.
  4. Uni unum (scilicet : idem unum) est contrarium.
  5. Unum non removet multitudinem, sed divisionem.
  6. Unum importat rationem indivisionis tantum modo.
    Unio
  1. Repugnat unio sine extremis unitis.
  2. Ex duobus unitis semper fit aliquod unum.
  3. Omne quod unitur alicui, vel unitur essentialiter, vel accidentaliter.
  4. Quævis unio exigit aliquam proportionem inter extrema quæ uniuntur.
  5. Unio non tollit immediationem rerum quæ uniuntur.
  6. Unio non immutat nec confundit naturas quæ unit.
  7. Ea unio est nobilior, quæ est ad nobiliorem terminum.
  8. Unio non potest esse realis, nisi extrema quæ copulantur sint realia.
  9. Quod unitur alicui, alio mediante, non remanet unitum si illud medium non remaneat.
  10. Omne unibile, est potentiale respectu unionis (intellige de unibili perfectibili).
  11. Non est possibilis unio, quin actu uniat.
  12. Non potest cognosci unio, quin cegnoscantur duo unita.
  13. Quanto magis aliqua sunt ad invicem diversa (intellige : cum habitudine tamen), tanto magis sunt ad invicem unibilia.
  14. Unio tollit distantiam unitorum.
  15. Extrema non sunt unibilia, nisi mediante unione.
  1. Idem non unitur sibi ipsi.
  2. Nihil respectu sui dicitur unitum.
  3. Quævis unio est plurium, ut plura sunt.
  4. Quæ uniuntur (intellige : per modum partium perfectibilium), unum se habet per modum actus, aliud ut potentia.
  5. Ex qualibet unione fit aliquod unum.
  6. Inter duo entia completa, non intercedit unio qua fiat unum per se.
  7. Quorum non est proportio, non est possibilis unio.
  8. Quando duo uniuntur (intellige : in finitis), ubicumque est unum, est etiam aliud.
  9. Unio nequit alia unione uniri.
  10. Omnis unio tendit ad unum.
  11. Quando duo invicem uniuntur, tanta est connexio ex parte unius quanta ex parte alterius.
  12. Universi primus auctor est intellectus.
    Universale.
  13. Universale evincitur ex eo quod individua ejusdem speciei participent eadem prædicata specifica, et eamdem naturam formalem.
  14. Universale in essendo, est principium objebtivum universalis in prædicando.
  15. Universalis effectus arguit rationem universalem.
  16. Universale abstractum, fit a solo intellectu.
  17. Universale dicit ordinem ad inferiora.
  1. Universalitas est quidam ordo rationis, superiorum ad inferiora.
  2. Quicumque scit universale, scit etiam particulare quod novit sub universali contineri.
  3. Universale, quoad naturam, est insingularibus ; sed quo ad intentionem universalitatis, est in intellectu.
    Univocum.
  4. Univocationis terminus, est communis pluribus.
  5. Univoca non possunt ad invicem definiri (scilicet quia æqualiter participant rationem univocam).
  6. Univocum cuilibet inferiorum, secundum participationem, convenit.
    Usus.
  7. Proprius usus rei, et per se, est in relatione ad finem convenientem.
  8. Usus rei dicitur ad quem res principaliter ordinatur ; et ita, peccare est abusus.
  9. In relatione ad finem convenientem, omnis usus sortitur rationem boni.
  10. Cujus usus bonus est, scilicet per se, ipsum quoque bonum est.
  11. Uti est actus voluntatis.
  12. Uti, est semper eorum quæ sunt ad finem ; non autem ipsius finis.
    Cf. Finis, Utile, Voluntas
    .
    Utile.
  1. Utile expetitur propter aliud.
  2. Quidquid utile est, debet esse fini et alteri rei commensuratum (intellige iude fieri posse ut in hoc genere boni, sæpe dum res augetur, pereat utilitas ; pereunte nempe commensuratione quæ prius erat).
V
  1. In verbis, non recedendum ab usu recepto.
    Cf. Loqui, Vox ; Verbum
    (formules de jurisprudence).
    Veritas.
  2. Veritas est adæquatio intellectus et rei.
  3. Verum non est in rebus, sed in intellectu.
  4. Omnis veritas est aliquo modo æterna.
  5. Non est concedendum contradictoria simul esse vera.
    Virtus.
  6. Virtus activa ex natura sua ; non est otiosa.
  7. Virtus operandi causæ secundæ, est a prima.
  8. Non est aliqua virtus cujus actus non sint ordinabiles ad bonum commune, vel mediate, vel immediate.
  9. Virtus specificatur ex motivo.
  10. Virtus nequit excedere esse cujus est virtus.
  1. Virtus quæ agit per voluntatem, est superior ea quæ agit per naturam.
  2. Prius sunt exstirpanda vitia, quam inserantur virtutes.
  3. Vivens est nobilius non vivente.
    Vox (verbum).
  4. Voces significant ad placitum.
  5. Voces significant conceptus, ut quo ; et res, ut quod.
  6. Voces significant principalius res.
    Cf. Verbum, Nomen, Loqui
    .
    Voluntas, Velle.
  7. Primum volitum, est ultimus finis.
  8. Voluntas fertur tantum in id quod illi proponitur ab intellectu.
  9. Repugnans enti, non potest sub voluntate cadere.
  10. Voluntas fertur in malum sub ratione boni.
  11. Voluntatis objectum est bonum simpliciter ; appetitus autem sensitivi, bonum sensibile.
  12. Voluntas eodem actu fertur in medium et in finem.
  13. Quæcumque bona aliquis vult in ordine ad bonum finem, bene vult.
  14. Voluntas est potentia cæca. (Cf. Ratio.)
  15. Voluntas est potentia libera.
  1. Voluntas creata prius movetur a bonitate finis, quam ad electionem mediorum.
  2. Voluntas habet imperium in intellectum.
  3. Ens vult seipsum.
    Cf. Amor, Appetitus, Habitus, Intellectus, Ratio, Virtus
    .
  4. Voluptas corporis non includit rationem beatitudinis naturalis.
    Cf. Beatitudo, Felicitas
    .