« Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/342 » : différence entre les versions

La bibliothèque libre.
Phe-bot (discussion | contributions)
m Mise à jour du <pagequality
AkBot (discussion | contributions)
Pywikibot touch edit
 
(Aucune différence)

Dernière version du 26 juillet 2018 à 19:39

Cette page n’a pas encore été corrigée

intemperie, quas à legione quartadecimâ, ut suprà memoravimus, digressas exercitui suo Fabius Valens adjunxerat. Jurgia primum, mox rixa inter Batavos & legionarios. Dum his aut illis studia militum adgregantur, propè in prœlium exarsere ; ni Valens animadversione paucorum, oblitos jam Batavos imperii admonuisset. Frustra adversus AEduos quæsita belli caussa. Jussi pecuniam atque arma deferre, gratuitos insuper commeatus præbuere ; quod AEdui formidine, Lugdunenses gaudio fecere. Sed legio Italica & ala Taurina abductæ. Cohortem duodevicesimam Lugduni, solitis sibi hibernis, relinqui placuit. Manlius Valens, legatus Italicæ legionis, quamquam bene de partibus meritus, nullo apud Vitellium honore fuit. Secretis eum criminationibus, infamaverat Fabius ignarum, & quò incautior deciperetur, palàm laudatum.

Veterem inter Lugdunenses Viennensesque discordiam, proximum bellum accenderat ; multæ invicem clades, crebriùs infestiusque, quàm ut tantùm propter Neronem Galbamque pugnaretur. Et Galba reditus Lugdunensium, occasione iræ, in fiscum verterat. Multus contrà in Viennenses honor. Unde æmulatio, & invidia & uno amne discretis connexum odium. Igitur Lugdunenses exstimulare singulos militum, & in eversionem Viennensium impellere, obsssam ab illis coloniam suam, adjutos Vindicis conatus, conscriptas nuper legiones in præsidium Galbæ referendo. Et ubi caussas odiorum prætenderant, magnitudinem