100%.svg

Testament de noble Jean de Sugères, chanoine de Brioude

La bibliothèque libre.
Aller à la navigation Aller à la recherche


TESTAMENT DE NOBLE JEAN DE SUGÈRES
chanoine de brioude[1]
1370



Universis présentes litteras lecturis et audituris, Robertus de Floyraco, burgensis Issiodori, tenens sigillum excellentissimi principis domini Johannis Biturie et Arvernie ducis, in prepotitura Nonete, in Arvernia, constitutum, salutem in Domino. Noveritis quod coram dilecto nostro Durando Aymeric, fideli notario curie Nonete, jurato a nobis, et cui ad hec omnia universa et singula que sequuntur audienda et recipienda, vice et auctoritate nostra commisimus, et adhuc per presentes litteras commitimus totaliter vices nostras, personnaliter constitutus, nobilis vir dominus Johannes de Seugeriis, canonicus ecclesie Brivatensis, sanus mente, composque sui animi ac in sua bona et sana memoria constitutus per graciam Jesus-Christi ; licet infirmitate sui proprii corporis aliquantulum sit gravatus, sponte, scienter, ex certa scientia, suum fecit, ordinavit et condidit testamentum nuncupativum seu ultimam voluntatem suam nuncupativam, dispositionem seu ordinationem suam supremam, et de omnibus universis et singulis bonis suis tam mobilibus quam immobilibus, rebus, juribus, nominibus, debilis, hereditatibus et semoventibus quibuscumque, presentibus et futuris, disposuit et ordinavit in modum qui sequitur et in formam.

Premisso venerabili signo sancte Crucis et Christi nomine invocato, in nomine sancte et individue Trinitatis, patris et filii et spiritus sancti, Amen. Anno Incarnationis Domini, millesimo trescentesimo septuagesimo et die jovis post festum beati Michaëlis que fuit tertia die mensis octobris, ego Johannes de Seugeriis, canonicus Brivatensis, sanus mente composque mei animi, ac in mea bona et sana memoria constitutus per graciam Jesus-Christi ; licet sim aliquantulum corporis mei infirmitate gravatus ; pensans carnem humanam fore fragilem et caducam ac mortem stabilem, voluptatem hujus mundi finibilem et penam infinitam ; cogitans et recordans status hominum fore miserabiles, attendens et considerans quod omnium rerum mortalium ultimus vite terminus est mors et quod nichil est certius morte in hac vita, quod nichil incertius ejus hora ; igitur cogitans de suppremis quicquid de me contingat humanitus fiendum, volens et affectans magis testatus decedere quam eciam intestatus ; ut extrema necessitas inveniat me paratum et ne de bonis meis, rebus, juribus, nominibus, debitis et actionibus meis quibuscumque post mortem meam aliqua oriatur discordia ; volens illud periculum evitare, quod multociens evenire consuevit, sponte, scienter ac proinde, ex mea certa sciencia, testamentum meum nuncupativum, seu ultimam voluntatem meam nuncupativam, dispositionem et ordinationem meam suppremas condo, facio et ordino coram vobis Durando Aymeric, curie Nonete jurato notario, et de omnibus universis et singulis bonis, mobilibus et immobilibus, rebus, juribus, nominibus, debitis, hereditatibus et semoventibus quibuscumque que nunc habeo, teneo et possideo, et que habebo, tenebo, et possidebo tempore mortis mee, ubicumque eadem bona mea sunt et quecumque et quocumque nomine senceantur, dispono et ordino in modum qui sequitur et formam. At cum anima mea prior sit corpori et quibuscumque aliis membris humanis, in primis eamdem animam meam, cum egressa fuerit a corpore meo, reddo, voveo et comendo suo altissimo Creatori et beate Marie virgini gloriose ejus matri, totique celesti curie civium supernorum ; corpori autem meo eligo meam sepulturam in claustro cimiterii almi martiris Juliani Brivatensis, in tumulo in quo fuit sepultus dominus Armandus Cocha, quondam canonicus dicte ecclesie Brivatensis.

Sed quia heredis seu heredum institucio caput est et fundamentum cujuslibet testamenti nuncupativi seu cujuslibet ultime voluntatis nuncupative, dispositionis seu ordinacionis suppreme : idcirco instituo michi heredes universales et ipsos nomino, videlicet pauperes Jesus-Christi, in omnibus universis et singulis bonis meis mobilibus et immobilibus, rebus, juribus, nominibus, debitis, hereditatibus et semoventibus quibuscumque, que nunc habeo, teneo et possideo et que habebo, tenebo et possidebo tempore mortis mee, ubicumque eadem bona sint et quecumque et sub quocumque nomine censeantur ac possint et debeant reperiri seu eciam nuncupari ; salvis tamen et exceptis hiis que inferius detraham vel legabo de dictis bonis meis et de quibus inferius aliter ordinabo aliis personis et piis locis, dando, legando aut aliter ordinando ; onerans ipsos heredes meos universales predictos de solvendo debita mea, legata, clamores et emendas ac expensas sepulture mee, quas volo fieri honorifice, per manus exequtorum meorum infrascriptorum, ut personam meam decet.

Item, do et lego carissimo nepoti meo Hugoni de Seugeriis, domicello, videlicet totum partatgium meum quod habeo et habere debeo in tota hereditate ac in omnibus bonis patris mei quondam, sitis apud Seugerias et alibi, ac partatgium michi contingens et pertinens per et post mortem et successionem deffuncti Hugonis de Seugeriis, quondam fratris mei.

Item, do et lego amplius dicto Hugoni, nepoti meo, centum florenos auri boni ponderis, semel, et in predictis superius declaratis dictum Hugonem de Seugeriis heredem michi instituo particulariter ; et cum predictis volo ipsum esse contentum de omnibus aliis bonis meis et quod nichil amplius petere possit nec debeat in eisdem.

Item, volo et ordino quod dictus Hugo, nepos meus, teneatur et debeat, racione predictorum sibi superius per me legatorum, solvere, annis singulis, vicario constituto et ordinato seu constituendo in vicaria per me seu fratres meos instituta in ecclesia Seugeriarum, duo sextaria siliginis et viginti solidos.

Item, do et lego Guillelmo, filio domini Guillelmi de Podio-Calmo, militis, nepotis mei, unum codicem, Digestum meum, vetus iuforciatum, Digestum meum et Institutum meum.

Item, lego Ahelide et Riome de Seugeriis, neptibus meis, monialibus de Comps, cuilibet earumdem, decem florenos auri boni ponderis, semel, quos sibi volo solvi de bonis meis infra unum mensem post decessum meum.

Item, do et lego heredibus Johannis de Benaudo quondam, de parrochia de Las, decem florenos auri boni ponderis semel, et in ipsis decem florenis auri ipsos michi heredes instituo.

Item, do et lego Johanni de Seugeriis, nutrito domini Atgerii de Seugeriis, quondam fratris mei, viginti florenos auri boni ponderis, semel.

Item, do et lego reverendissimis dominis, meis dominis de capitulo ecclesie Brivatensis, septuaginta et duos florenos auri boni ponderis, semel, videlicet : viginti quatuor pro obitu meo generali, anno quolibet, in ecclesia Brivatensi perpetuo faciendo et pro dando et librando cuilibet de dictis dominis de capitulo et obdomadariis dicte ecclesie, qualibet hora diei obitus mei, et eciam processioni, et misse mortuorum, et aliis horis, prout in dicta ecclesia Brivatensi de tali summa est librari consuetum ; et volo et ordino quod ex nunc predicta fiant per me, quamdudum ducam vitam in humanis, per prefatos dominos meos de capitulo seu ab ipsis depputatis, die lune ante festum beati Johannis ante Portam-Latinam ; et post decessum meum volo quod fiant in die obitus mei.

Item, amplius lego dictis dominis de capitulo, si in aliquibus}} eis teneor, viginti florenos auri, semel, absque aliquo onere quocumque.

Item, volo et ordino quod cum ego legaverim et solverim presbiteris et clericis scole ecclesie Brivatensis, sexaginta florenos auri boni ponderis, pro obitu meo generali, per ipsos perpetuo faciendo die, obitus mei, quod ipsi teneantur et debeant dictum meum obitum, anno quolibet, facere die obitus mei, et quod eadem, die teneantur et debeant dare et librare cuilibet presbitero et clerico dicte scole, omnibus horis, et processioni, prout et quemadmodum de tali summa in dicta ecclesia Brivatensi est librari consuetum.

Item, do et lego domino Johanni Talapani, canonico Brivatensi, et suis vineam meam quam habeo in territorio de la Comba Sancti Ferreoli, et plus pratum meum situm al Breulh Brivate, quod emi a Petro Monmayra quondam.

Item, do et lego monialibus monasterii de Comps tres florenos auri, semel, distribuendos inter se, equis portionibus, et quod ipse moniales teneantur facere celebrare unam missam pro anima mea.

Item, do et lego monialibus monasterii d’Estel duos florenos auri boni ponderis, semel, inter ipsas, equis portionibus, distribuendos.

Item, do et lego monialibus Sancte Florine duos florenos auri boni ponderis, inter ipsas distribuendos et dividendos.

Item, do et lego omnibus conventibus Fratrum Minorum, Predicatorum, de Carmelo, beati Augustini et Minorissarum dyocesis Claromontensis et Sancti flori, cuilibet eorumdem, duos florenos auri boni ponderis, semel.

Item, do et lego luminariis duarum ecclesiarum Charniaci, cuilibet earum, unum florenum auri boni ponderis, semel.

Item, lego luminarie ecclesie d’Aunhac duos florenos auri, semel.

Item, do et lego hospitalibus beati Anthonii Viennensis, beate Marie Anicii et de Alto-Passu, cuilibet eorumdem, unum florenum auri, semel.

Item, do et lego sexaginta florenos puellis maritandis, in adjutorium maritandi easdem, cuilibet earumdem, unum florenum auri boni ponderis, semel.

Item, lego et dono domino episcopo Sancti Flori viginti solidos Turonenses.

Item, lego confratrie beate Fidis, que est fieri consueta apud Bauliacum, quatuor florenos auri boni ponderis, semel.

Item, lego luminarie ecclesie Sancti Poncii duos florenos auri boni ponderis, semel.

Item, lego edifficio Claromontis tres florenos auri, semel.

Item, do et lego luminarie ecclesie Seugeriarum viginti solidos Turonenses, semel : floreno pro viginti quatuor solidis computato.

Item, lego luminariis ecclesiarum ville Brivatensis, cuilibet, tres solidos Turonenses, semel, dicte monete.

Item, do et lego cuilibet exequtori meorum infra scriptorum, qui in exequcione mea vacabuntur, de bonis meis sumptus suos sibi valeant ministrare, dum et quando ipsos in exequcione mea vacari contigerit.

Item, volo et ordino quod die, qua corpus meum tradetur ecclesiastice sepulture, ponatur supra corpus meum quidam panus aureus ad valorem viginti florenorum auri boni ponderis, cum lenerio sufficienti.

Item, volo et ordino fieri, dicta die sepulture mee, luminariam de uno quintale cere.

Item, volo et ordino dari, die sepulture mee, cuilibet de choro dicte Brivatensis ecclesie, duos Turonenses grossos albos argenti, videlicet de turonensibus regis Ludovici seu Philippi ; volo eciam et ordino fieri, dicta die obitus mei, unam helemosinam pauperibus Jesus-Christi ; et volo dari, cuilibet qui ad dictam helemosinam venire voluerit, quatuor denarios : scilicet tribus pauperibus unam clavenchiam.

Item, volo et ordino dari, in crastinum sepulture mee, omnibus de choro ecclesie Brivatensis, cuilibet qui ibidem intererit, unum Turonensem grossum argenti ; confidens de eorum precibus et cum humililate de eorum benevolencia ; placeat presbiteris, qui intererint ibidem, dicere supra sepulturam unam oracionem pro anima mea ; omnibus aliis autem presbiteris et religiosis volo dari : scilicet presbiteris venientibus supra sepulchrum ad minus duodecim denarios, et aliis clericis prout exequtoribus meis videbitur faciendum.

Item, lego et fieri volo, infra duos menses post decessum meum unam helemosinam pauperibus Jesus-Christi, preconizatam antea per quindecim dies, quibus pauperibus volo dari et distribui, cuilibet in dicta helemosina venienti, quatuor denarios pro salute animarum illorum quibus teneor quoquo modo.

Item, volo et ordino quod, infra tres menses post decessum meum, fiat unus retors apud Seugerias pro remedio anime mee et parentum meorum et omnium quibus teneor, quoquo modo ; et volo dari cuilibet sacerdoti, venire volenti in dicto retorn, unum Turonensem grossum argenti albi regis Ludovici seu Philippi ; et amplius volo et ordino quod, eadem die, fiat una helemosina omnibus pauperibus Jesus-Christi, dictam helemosinam recipere volentibus : et volo quod cuilibet dentur duo denarii.

Item, volo et ordino quod, in casu in quo testamentum carissimi fratris mei Hugonis de Seugeriis non esset completum, tamen credo pauca remanere ad complendum, volo quod illa que defficerent ad complendum : de bonis meis propriis compleantur.

Item, lego heredibus Guillelmi Ceyselli, quondam nepotis mei, viginti florenos auri boni ponderis, semel.

Item, do et lego, pro missis celebrandis pro remedio anime mee et illorum quibus teneo, sexaginla florenos auri boni ponderis, semel.

Item, volo et ordino quod, incontinenti infra tres dies post decessum meum, raupe mee dentur et dividantur per exequtores meos, prout videbitur eis faciendum.

Item, do et lego ancille mee, quam nunc teneo, duos florenos auri boni ponderis, ultra illaque sibi debeo de salario suo.

Item, do et lego vagleto meo, quem nunc teneo, ultra ea in quibus sibi teneor de salario suo, duos florenos auri boni ponderis, semel.

Item, do et lego Petro Rodilh, caravanario meo, duos florenos auri, semel.

Item, do et lego Duranti Effentina unum francum auri boni ponderis, semel.

Item, facio, constituo et ordino quatuor vicarias in et super duobus hospiciis meis, contiguis, sitis Brivate, in carreria de Seguret, in quibus nunc inhabito : quamlibet vicariam de quatuor sestariis siliginis ; quas volo desserviri infra ecclesiam almi martiris Juliani Brivatensis, scilicet : unam in altari beati Johannis, aliam in altari beati Petri, aliam in altari beati Martialis et alium in altari beati Michaelis : quas vicarias, de presenti, dono et confero presbiteris et vicariis qui sequuntur, videlicet : dictam vicariam beati Jobannis domino Bernardo Baccallari, presbitero, et vicariam beati Petri domino Johanni Pataldi, aliter Chassolet, et dictam vicariam beati Michaelis domino Johanni lo Barbeyr, presbitero, et vicariam beati Marcialis domino Poncio Veziani, presbitero, chorariis dicte ecclesie Brivatensis. Quarumquidem vicariarum supradictarum, post mortem dictorum vicariorum quociens ipsos vaccare contingerit, donationem et collationem volo ad dictum venerabile capitulum pleno jure pertinere. Et in casu in quo dominus Johannes Talapani, nepos meus, vellet, annis singulis, onera dictarum vicariarum solvere vicariis supradictis et suis futuris successoribus vicariis dicte vicarie : volo et ordino quod idem dominus Johannes possit et debeat dicta duo hospicia mea, superius declarata, cum suis pertinenciis uniusque, tenere tamdum quamdum (sic) ipsa onera solvere voluerit. Et nichilominus volo et ordino quod in casu in quo prefatus dominus Johannes Talapani vellet et posset, pro tempore futuro, dictum summam sexdecim sestariorum siliginis dictarum quatuor vicariarum, aut summam unius vicarie, aut duarum aut trium aut quatuor emere, in aliquo loco tuto, et venerabili capitulo dicte ecclesie Brivatensis seu vicariis supradictis, comode assidere in locis sufficientibus et valituris : in hoc casu, volo et ordino quod dictus dominus Johannes dicta duo hospicia mea, cum juribus suis et pertinenciis universis, sibi et suis retinere possit, et valeat perpetuo ; et cum hiis condicionibus per eundem dominum Johannem attendendis et complendis, dicta duo hospicia mea cum dictis suis pertinenciis, ut est dictum, eidem domino Johanni volo et ordino perpetuo remanere atque suis. Et facta dicta assiza, comode, per eundem dominum Johannem unius, duarum, trium aut quatuor vicariarum predictarum : volo quod dicta hospicia exhonorentur de ipsis vicariis, prout et quemadmodum per ipsum assidentur.

Item, volo et ordino quod cum ego prefatus testator, per longa tempora, vitam duxerim in humanis, si in aliquibus personnis esse poteram obligatus et teneri possem quibuscumque factis : volo quod fiat eisdem satisfactio plenaria et sine rigore ; et si sint persone fide digne : quod credatur eis per suum juramentum ; admitto sibi uno teste solummodo fide digno.

Item, volo, jubeo et ordino quod quedam decretales, que quondam fuerunt domini Guillelmi Gitberti, vendantur per exequtores meos infra scriptos, et quod precium earumdem detur et distribuatur per eosdem Christi pauperibus, pro remedio anime dicti domini Guillelmi.

Item, volo et ordino quod predicta per me legata superius et ordinata, et exequtio mea sint facta, completa, et soluta infra duorum annorum spacium post mortem meam computandorum. Et eo casu quo non essent facta, completa, soluta, et execucioni demandata : recommendo dominis meis de capitulo Brivatensi quathenus eadem predicta omnia complere faciant et persolvi.

Hujus autem testamenti mei nuncupativi seu hujus ultime voluntatis mee nuncupative, disposicionis, seu ordinacionis mee suppreme, exequtores meos facio, constituo, et ordino amicos meos carissimos et dominos, videlicet nobilem virum dominum Guillelmum de Podio-Calmo, militem, nepotem meum ; venerabiles viros dominos Gibertum de Roffiaco, Johannem Talapani, canonicos ; Johannem Aldigerii, canonicum ebdomadarium ecclesie Brivatensis : Bertrandum de Begola, domicellum, et Hugonem Pages, burgensem sancti Germani in Ambronio ; rogans ipsos exequtores meos, ut predicta mea, prout superius sunt expressa et declarata, excequentur totaliter et excequcioni demandent de bonis meis propriis, auctoritate sua propria, nullius judicis seu persone expectata, licencia vel mandato. Et si dicti omnes excequtores mei predicti nollent aut non possent vaccare in excequcione mea predicta, volo et ordino quod quinque, quatuor, tres aut duo…[2]


  1. Noble Jean de Sugères, que la chronologie du chapitre de Brioude mentionne comme chanoine de l’Église de Saint-Julien de l’année 1329 à l’année 1370, appartenait à une famille noble possessionnée à Sugères près Sauxillanges, sans être toutefois en possession du castrum de Sugères qui appartenait de temps immémorial à la maison de Montboissier.

    (Chabrol, T. IV, p. 822-356-358. Nobiliaire d’Auvergne, T. VI, p. 268-269).

  2. La formule finale du testament manque ; l’original, sur parchemin, appartient à M. l’abbé Souligoux, de Brioude. Copie de cet acte nous a été communiquée par M. Lachenal, receveur particulier des finances à Brioude.