Une pénitence publique en Gévaudan (1378)

La bibliothèque libre.
Aller à : navigation, rechercher

« L’usage des pénitences publiques, dit Chéruel[1], a existé très-longtemps dans l’Église. On les imposait d’ordinaire pour les crimes commis avec scandale. Cette institution, dont le principe était juste et vrai, et le but moral et saint, agissait avec force sur l’imagination des peuples. Chacun, témoin des austérités que les coupables enduraient également, soit qu’ils fussent de la condition la plus élevée ou de la plus humble, restait frappé de la puissance de l’Église et saisi de crainte pour ses arrêts. » Une pièce extraite des archives de la Lozère ayant pour titre : « Sentence où se voit une pénitence publique d’un sergent du baron de Salgues pour avoir dans Saugues osté une épée à un sergent du seigneur evesque », démontre que ces châtiments ecclésiastiques, réservés en apparence aux grands criminels, s’appliquaient aussi aux auteurs de délits commis au détriment des hauts dignitaires de l’Église ou de leurs serviteurs. L’analyse succincte de ce document vient à l’appui de cette thèse.

En 1377, Pierre Roget, alias Peyrard, sergent du dauphin d’Auvergne, comte de Clermont et seigneur de Mercœur et de Saugues, désarma sur la place publique de cette ville Jean Charrère, sergent de l’évêque de Mende, et lui enleva son épée.

Assez insignifiant au premier abord, cet acte empruntait à la qualité de l’offensé un caractère d’extrême gravité à une époque surtout où s’attaquer à un serviteur de l’Église constituait presque un crime de haute trahison. Le malheureux sergent encourut pour ce fait l’excommunication, peine terrible alors dont nous rappellerons en peu de mots les principales conséquences. L’excommunié, banni de la société et de l’assemblée des fidèles, ne pouvait boire et manger avec ses semblables. Il n’était permis de l’approcher ni à ses domestiques, ni à sa femme, ni à ses enfants. Tout emploi lui était interdit, ainsi que la faculté d’ester en jugement et d’user de ses droits. Un édit de saint Louis, daté de 1228, obligeait les excommuniés de solliciter leur pardon des évêques et de satisfaire à l’Église, dans le délai d’un an, sous peine d’y être contraints par la saisie de leurs biens et l’emprisonnement de leurs personnes[2].

Le dernier jour de mai 1378, dans l’église de Saint-Médard de Saugues, en présence d’un notaire public et de plusieurs témoins, on vit le sergent du dauphin d’Auvergne s’agenouiller devant Jean Fournier, délégué par l’official de Mende, et le supplier de lever l’excommunication qui pesait sur sa tête. Touché de ses prières et de son repentir, Pons de Coudoulous, prêtre et trésorier de l’église de Béziers, sur l’ordre de l’official, leva la sentence excommunicative, en infligeant toutefois à Pierre Roget, en réparation de sa faute, la pénitence suivante.

Sans armes, sans chaussures, nu-pieds et dépouillé d’une partie de ses vêtements, Pierre Roget, tenant à la main un cierge allumé du poids de trois livres, se rendit dans la cathédrale de Mende et resta debout durant la célébration de la grand’messe devant l’autel de Saint-Privat sur lequel il déposa son flambeau après la communion en disant à haute et intelligible voix en présence de tout le peuple : « Moi, Pierre Roget, j’accomplis cette pénitence parce que, contrairement à la justice et au devoir, j’ai désarmé à Saugues Jean Charrère, sergent de mon seigneur évêque de Mende. »

Ce n’est pas tout. Le coupable fut obligé de subir encore le même châtiment dans l’église de Saugues et, par cette double humiliation, il apprit, à ses dépens, combien il était téméraire de s’attaquer à l’Église et de porter la main sur l’un de ses serviteurs.


Incarnationis dominice anno ejusdem millesimo trescentesimo septuagesimo octavo et die sexta mensis junii, illustrissimo principe domino Karolo, dei gratia rege Francorum regnante, et reverendo in Xristo patre domino et domino Poncio, Dei gracia Mimatensi episcopo et comite Guaballitani existente, noverint universi et singuli presentes pariter et futuri quod existens Mimati coram venerabili et circumspecto viro domino Johanne Fornerii, licenciato in legibus, vicegerente venerabilis et circumspecti viri domini Blanchi Duriane, prioris sancti Baudilii, prope Nemausim, officialis Mimatensis, Petrus Rogerii, alias Peyrart, habitator et serviens loci de Salgue pro domino comite Dalphini, Mimatensis diocesis, dixit et exposuit dicto domino vicegerenti quod, anno preterito, idem Petrus, male consultus, et indebite ac injuste, et de facto, in dicto loco de Salgue, abstulit Johanni Charrerie, loci de Crosanciis, servienti domini nostri Mimatensis episcopi, quemdam ensem quem portabat idem Johannes, serviens dicti domini episcopi, in dicto loco de Salgue : et post modum idem Petrus recognoscens se quod male fecerat et dictum ensem abstulerat dicto servienti domini nostri Mimatensis episcopi in loco de Salgue, indebite et injuste. E…e…[3] inveniret dictum Johannem Charrerie, servientem dicti domini episcopi in dicto loco de Salgue. Idem Petrus accessit ad ecclesiam parrochialem beati Medardi de Salgue, et ibidem in presentia plurium personarum, petiit si ibidem erat aliquis pro domino Mimatensi episcopo : et ibidem tunc presens discretus vir dominus Johannes Bajuli, bacallarius in decretis, curatus dicte ecclesie de Salgue, dixit et respondit quod ipse erat ibi pro dicto domino nostro Mimatensi episcopo ; et tunc idem Petrus tradidit et restituit dicto curato, presenti et stipulanti nomine dicti domini episcopi, dictum ensem quem abstulerat dicto Johanni Charrerie ; quem ensem dictus curatus habuit et recepit nomine dicti domini episcopi, prout lacius dixit contineri in quodam publico instrumento per magistrum Johannem Mascot, notarium, scripto et signato, quod ibidem exhibuit et produxit ad informandum dictum dominum vicegerentem domini officialis de restitutione dicti ensis ; cujus quidem instrumenti tenor talis est. « In Dei nomine, amen ; noverint universi et singuli hoc instrumentum publicum inspecturi et audituri quod, anno Domini millesimo trescentesimo septuagesimo octavo, et die ultima mensis madii, inclito principe domino nostro Karolo, Dei gracia rege Francorum regnante, et reverendo in Christo patre et domino nostro Poncio, miseratione divine Mimatensi episcopo comiteque Guaballitani presidente, existens personaliter in ecclesia beati Medardi de Salgue, in presentia mei notarii publici et testium subscriptorum, Petrus Rogeti, alias Peyradi, loci de Salgue, Mimatensis dyocesis, serviens nobilis et potentis viri domini comitis Claromontis Dalphini Arvernie, dominique terre Mercorii, et dicti loci de Salgue, dicens et petens si est aliquis homo in dicta ecclesia beati Medardi de Salgue, pro reverendo in Xhristo patre domino Poncio, Mimatensi episcopo, cui quidem servienti respondit et dixit discretus vir dominus Johannes Bajuli, bacallarius in decretis et curatus dicte ecclesie beati Medardi de Salgue, dicens et asserens quod ipse erat ibi pro reverendo in Christo patre domino Poncio, Mimatensi episcopo, et dictus Petrus Rogeti eo tunc dixit et confessus fuit ibidem quod, ipse Petrus Rogeti, tanquam serviens dicti domini comitis, injuste abstulit in dicto loco de Salgue, in platea publica, unum ensem Johanni Charrerie, loci de Crosanciis, servienti dicti domini episcopi, et quia ipsum Johannem Charrerie servientem dicti domini Mimatensis episcopi personaliter invenire non possit, ipsum ensem injuste eidem servienti amotum dicto domino Johanni Bajuli, curato dicte ecclesie Salguiaci, pro dicto domino Mimatensi episcopo stipulanti et recipienti, restituit et tradidit, quem ensem dictus dominus Johannes Bajuli, curatus Salguiaci, pro reverendo in Xhristo patre domino Poncio, Mimatensi episcopo, accepit et recepit ; de quibus dictus dominus Johannes Bajuli petiit fieri per me notarium infrascriptum publicum instrumentum. Acta fuerunt hec Salguiaci, in dicta ecclesia beati Medardi de Salgue, testibus presentibus magistro Johanne Jacobi, notario, Jaqueto Pererii, Guillelmo Armandi et pluribus aliis, et me Johanne Mascoti de Salgue, clerico, auctoritate episcopali in Guaballitano notario publico, qui de predictis notam recepi et ex inde hoc instrumentum publicum scripsi et signo meo solito signavi. » Quo instrumento exhibito et producto, idem Petrus petiit et supplicavit misericorditer, uno genu flexo, coram dicto domino vicegerenti, se absolvi et absolutionis benefficium sibi concedi a sententia excommunicationis quam idem Petrus incurrerat et que lata extiterat contra ipsum, ob premissa offerens et promittens se velle stare mandatis ecclesie et curie dicti domini officialis ; et dictus dominus vicegerens viso et prolecto instrumento supradicto, actendens quod ecclesia non claudit gremium redeunti, volens misericorditer agere cum dicto Petro presenti et absolutionis benefficium petenti et promittenti stare mandatis ecclesie, comisit venerabili viro domino Poncio de Codolos, presbitero, thesaurario Biteriensi presenti ibidem quod absolvat dictum Petrum a sentenciis excommunicationis quas incurrit et latis contra ipsum ob premissa ; qui quidem dominus Poncius de Codolos, de mandato dicti domini vicegerentis, incontinenti ibidem absolvit dictum Petrum a sentenciis supradictis. Quibus peractis, incontinenti, dictus dominus vicegerens dicti domini officialis voluit et injunxit ac precepit dicto Petro, pro penitencia salutari, quod idem Petrus, incontinenti, agat et faciat penitenciam que sequitur ; videlicet quod incontinenti, ipse Petrus usque ad tunicam suam spoliatus, absque zona, capucio, caligis et socularibus pedibus nudis, moveat de platea Mimatensi, de hospicio Hugonis Pelhicerii, dicendo hec verba : quod idem Petrus dictam penitenciam facit pro eo quia indebite et injuste abstulit quendam ensem Johanni Charrerie, servienti domini nostri Mimatensis episcopi in loco de Salgue, cum uno entorticio ponderis trium librarum accenso, et, modo predicto, cum dicto entorticio in manu portando, in tunica absque capucio zona, caligis et socularibus, ut dictum est, accedat ad ecclesiam cathedralem Mimatensem, et ibidem stet coram altare beati Privati, dum missa major ibidem celebrabitur, donec comunio sumpta erit per presbiterum celebrantem, et, facta communione, dictum entorticium offerat ibidem in dicto altari beati Privati, dicendo ibidem, alta voce, in presentia presbiterorum et clericorum chori ecclesie cathedralis Mimatensis et aliorum ibidem presentium, quod idem Petrus dictam penitentiam facit pro quia, indebite et injuste, abstulit quemdam ensem, in loco de Salgue, Johanni Charrerie, servienti dicti domini nostri Mimatensis episcopi. Item injunxit eodem Petro, pro penitencia, quod, die dominica proxima, idem Petrus, in ecclesia parochiali de Salgue, dum missa major celebrabitur, stet coram altare dicte ecclesie, absque capucio, tenens unam candelam ceream ponderis unius libre in manu accensam, quousque missa fuerit finita, et, missa finita, dictam candelam ibidem offerat in ecclesia predicta, dicendo, quod penitenciam idem Petrus facit pro eo quia abstulit quemdam ensem in loco de Salgue Johani Charrerie, servienti domini nostri Mimatensis episcopi, indebite et injuste. Quiquidem Petrus facere promisit dictam penitenciam sibi per dictum dominum vicegerentem, modo predicto injunctam. De quibus omnibus venerabilis vir dominus Durantus Servientis, procurator dicti domini nostri Mimatensis episcopi, ibidem presens, petiit sibi fieri publicum instrumentum. Acta fuerunt hec Mimati, ante portam curie temporalis Mimatensis, ibidem dicto domino vicegerenti pro tribunali sedente, testibus presentibus venerabilibus viris domino Poncio de Codolos predicto, domino Guillelmo Golaberti, thesaurario dicti domini episcopi, magistris Benedicto Golaberti, baccallario in legibus, Benedicto Masas, Bertrando Cortini, Petro Cobe, Fulcone Fulci, Petro Conhde, Petro Ferri, Petro Traverserii, Johanne Juliani, Benedicto Duranti, Guillelmo de Crosatio, Johanne Bajuli, notario et pluribus aliis, et me notario infra scripto. Et post predicta die, post aliquod intervallum, dum missa major in ecclesia cathedrali Mimatensi celebrabatur, idem Petrus Rogeti movit de loco ante portam hospicii Hugonis Pelhicerii de Mimata, in tunica, absque zona, absque capucio et pedibus nudis, tenens unum entorticium in manu accensum, et dicens in presencia totius populi verba sibi injunctam per dictum dominum vicemgerentem videlicet quod idem Petrus facit dictam penitenciam pro eo quia, indebite et injuste, abstulit Johanni Charrerie, servienti domini nostri Mimatensis episcopi, quemdam ensem, in loco de Salgue, transiens per plateam publicam Mimatensem et subtus porticum episcopalem per carreriam rectam versus eclesiam, in presencia plurium personarum ante et juxta portam cortine episcopalis Mimatensis existentium et predictam videncium intravit in ecclesia cathedrali Mimatensi predicta et accessit coram altare beati Privati in quo major missa celebrabatur, et ibidem coram altare, dictus Petrus stetit per modum supradictum, donec communio fuit sumpta per cappellano celebrante dictam missam, et, facta communione, dictus Petrus obtulit in altari dictum entorticium et illud ibidem dimisit et dixit alta voce audientibus et audire volentibus presbiteris et clericis in coro dicte ecclesie existentibus et aliis personis circumcirca existentibus, quod ipse Petrus faciebat et fecerat dictam penitenciam pro eo quia ut serviens loci de Salgue abstulerat Johanni Charrerie, servienti domini episcopi, quemdam ensem in loco de Saigne, indebite et injuste. Et de predictis omnibus dictus procurator dicti domini nostri Mimatensis episcopi, petiit sibi fieri publicum instrumentum. Acta fuerunt hec adictionihus et post citra Mimati videlicet singula supra expressata in singularibus locis, prout supra est expressatum, testibus presentibus venerabilibus viris dominis Guillelmo Bachalar, sacrista, Aldeberto de Petra, domino de Mauracastro, Bertrando de Miromonte, Astorgio de Charboneriis, Johanne de Colenco, Raimundo Puelli, canonicis, Johanne Vitalis, Johanne Farssati, Andrea Chabrerii, Benedicto las vaissas, ebdomadariis, Johanni Raubilherii, Hugone Regordi, Johanne Balmas, Stephano Fornerii, Durante de Branosco, Johanne Beraldi, seniore, presbiteris et corariis ecclesie cathedralis Mimatensis, et pluribus aliis, et me Poncio Valduni, notario publico in civitate et dyocesi Mimatensi autoritate episcopali et curie dicti domini officialis qui in predictis omnibus et singulis presens interfui et ea in notam recepi ; de qua quidem nota ego Petrus Traverserii, clericus juratus et substitutus dicti magistri Poncii, notarii supradicti, hoc presens et publicum instrumentum de sui mandato hic extraxi fideliter et grossavi. Ego vero Poncius Valduni, notarius supradictus, facta diligenti collatione de predictis, hic me subscripsi, et in testimonium premissorum hic apposui signum meum.

(Original sur parchemin muni du signum. Archives de la Lozère. Fonds de l’évêché de Mende, série G. 941. Document communiqué par M. André, archiviste à Mende.)
A. Lascombe.





  1. Dictionnaire historique des institutions, mœurs et coutumes de la France, 3e édition, pages 968 et 969.
  2. Voir le Dictionnaire de Trévoux, au mot excommunication.
  3. Mot effacé par l’usure du parchemin.