Aller au contenu

Page:Andry - L’Orthopédie, tome II.djvu/356

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

lusores juvet. Vis humerum brachiumque dextrum, atque pedum summos digitos obfirmare ? Id præstat ludus tudicularis.

Harum aliarumve id genus exercitationum maxima certè vis est ad innumeras ægritudines avertendas, corporique vires addendas. Nec verò hîc prætereunda exercitia fortiora quæ rusticorum sunt & plebeiorum, ut fodere, remigare, arare, vites putare, onera portare, quibus laboribus abundè demonstratur quanta sit exercitii vis & præstantia. Rustici enim si duros habent nervos, lacertos fortes, nec arthritidi aliisque morbis divitum domos obsidentibus obnoxii sunt, id facit labor diuturnus, ne dicam improbus.


III.

Quantæ sint exercitii dotes probat insuper dexteræ manûs præstantia. Huic enim unde robur quo valet, nisi a frequentiori & fortiori cui assuefacta est exercitio ? Neque dicas pedem oculumve dextrum, sinistris tamen fortiores, licet non majori exercitio gaudeant, palàm ostendere dextræ manus robur à frequentiori é validiori quod experta est exercitio, nullatenus oriri : Pes enim dexter, oculusque dexter, manûs dexteræ privilegio fruantur,