Aller au contenu

Page:Andry - L’Orthopédie, tome II.djvu/358

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

madas reclinatum tenent, hi cùm tandem illud educere tentant, haud valent.

Quantum valetudini tuendæ conducat exercitatio, magis ut assequamur, in illos homines oculos conjiciamus, qui desidem vitam dum agerent, sine lite, ullove negotio, suis reditibus, placide viventes, tunc melancholici, decolores, & innumeris ægritudinibus obnoxii erant ; at ex quo litibus pro rerum suarum defensione occupantur, Judices & Patronos invisunt, Forum frequentant, integrâ tandem valetudine potiuntur.

Sunt enim delicatulæ virgines, quæ in valentioribus Nosocomiorum laboribus, quibus quotidie exercentur, fortem & robustam valetudinem acquirunt, ut singularem inde omnibus pariant admirationem.

Attende etiam quàm prosperâ valetudine utantur plerique Medici, euntes atque redeuntes, ascendentes & descendentes, ac semper itantes. In eos præcipuè animum converte, qui ægrorum peste infectorum curationi operam navarunt, nullis laboribus parcendo : cui tandem Prophylactico à tanti mali insidiis suam evasionem deberi putas, nisi exercitio, cum summâ tamen animi fortitudine, conjuncto ? Hujus rei testes sint nuperæ pestis Massiliensis, Aquensis, Telonensis, Mariologiensis,