Aller au contenu

Page:Cahier - Quelque six mille proverbes, 1856.djvu/442

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
  1. Anima quanto magis a corporis sensibus retrahitur, tanto magis superiorum recipit impressionem.
  2. Anima verius habet esse ubi amat, quam ubi est.
    Animal.
  3. Animal definitur per sensum.
  4. Animalia irrationabilia, sunt liberæ actionis ; non tamen liberi arbitrii.
  5. Animalia parvo tempore viventia, celeriter perficiuntur.
  6. Animalia bruta, in sui principio accipiunt naturalem æstimationem nocivi et convenientis ; non autem homo, quia ad hoc potest per rationem pervenire.
  7. Non quidquid videtur et apparet, ita revera est.
    Appetitus.
  8. Facultates appetitivæ sequuntur apprehensivas.
  9. Appetitus sequitur cognitionem.
  10. Appetitu rationali innato appetunt homines scientiam.
  11. Appetitus est ad bonum.
  12. Appetitus desiderii, est ad bonum absens.
  13. Appetitus specificatur a suo expletivo.
  14. Appetibile movet appetitum.
  15. Delectatio importat motum appetitivæ virtutis ; sed vis appetitiva distinguitur a ratione, quæ est vis apprehensiva.