Aller au contenu

Page:Cahier - Quelque six mille proverbes, 1856.djvu/446

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
  1. Per se bonum et propter se bonum, differunt.
  2. Bonum particulare est appetibile in quantum est similitudo primæ bonitatis.
  3. Universali bono nil deperit ex bono particulari.
  4. Unumquodque naturaliter vult suo modo proprium bonum.
  5. Deus, prout est a se, est summum bonum ; cetera autem sine eo, sunt nihil.
  6. Deus est bonum primum, amabilitate, cognitione, proximitate, necessitate.
  7. Bona plura summa, non sunt possibilia.
  8. Bonitas finis movet voluntatem.
  9. Bonitas est ratio qua finis finalizat.
  10. Quanto magis creatura a bonitate divina distat, tanto magis ejus perfecta bonitas multiplicitatem requirit.
  11. Omnia sunt bona bonitate Dei.
  12. Omne bonum est bonum sola similitudine divinæ bonitatis.
  13. Nihil divinae bonitatis participatione omnino caret.
  14. Omnia opera Dei attribuuntur bonitati ejus.
  15. Quælibet creatura potest deficere a sua bonitate, non autem Deus.
  16. Bonitas dicitur inesse rebus creatis, in eo quod sunt a primo bono.