Aller au contenu

Page:Cahier - Quelque six mille proverbes, 1856.djvu/452

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
  1. Inter causam et effectum, esse debet mutua proportio.
  2. Causa quo perfectior est, eo perfectius continet suos effectus.
  3. Ex contrariis causis prodeunt effectus contrarii (intellige præsertim de causis univocis, quae nimirum producunt effectus ejusdem secum speciei).
  4. Causa tribuens ultimam dispositionem ad formam, potest ipsam formam producere (limita ad formam quæ sit ejusdem ordinis cum dispositionibus).
  5. Nulla est causa assignabilis, quæ non sit principium (quia nimirum ratio principii involvitur in constitutivo causæ, et latius patet quam ratio causæ).
  6. Causa quævis principalis, debet esse vel æque perfecta, vel perfectior suo effectu.
  7. Causare, supponit esse causæ.
  8. Causa principalis agit virtute propria, ac proportionata effectui (exclude causam partialem).
  9. Effectus sequitur conditionem causæ particularis, quando hæc concurrit ad ipsum cum universali.
  10. Causa particularis non agit nisi in virtute universalis.
  11. Causa totalis, coalescens ex pluribus partialibus, eo est excellentior quo partiales sunt perfectiores.