Aller au contenu

Page:Cahier - Quelque six mille proverbes, 1856.djvu/458

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
 Les corrections sont expliquées en page de discussion
    Creatura.
  1. Creatura non potest esse sine relatione ad Deum.
  2. Omnis creatura substantiam Dei aliquo modo repræsentat.
  3. Creatura dicitur convenienter similis Deo, non autem e converso.
  4. Creatura, participatione ipsius esse, dicitur ens.
  5. Quælibet creatura est ens, secundum similitudinem ad Deum.
  6. Creatura, quamdiu habet esse, fit a Deo.
  7. Consideratio creaturarum valet ad destruendum multos errores circa Deum.
  8. In productione cujuslibet creaturæ, etiam minimæ, manifestatur infinita potentia, sapientia, et bonitas Dei.
  9. Creaturæ secundum se, sunt tenebræ, falsitas, et nihil.
  10. Creatura quælibet ordinatur ad aliquod particulare bonum.
  11. Creaturæ rationales gubernantur propter se ipsas, aliæ vero in ordine ad eas.
  12. Creatura irrationalis ordinatur ad rationalem tripliciter ; scilicet : auxiliando, significando, et continendo.
  13. Creatura irrationalis et intellectualis tendit sua operatione in assimilationem Dei.