Aller au contenu

Page:Cahier - Quelque six mille proverbes, 1856.djvu/461

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
    Demonstratio.
  1. Assensus demonstrabilium fit ex præexistenti cognitione (aliter vero assensus primorum principiorum ; qui habetur per apprehensionem, non per discursum).
  2. Demonstratio affirmativa, est dignior negativa.
  3. Demonstratio a priori est perfectior quam demonstratio a posteriori.
  4. Omne demonstratum de aliquo, dicitur necessario de illo.
  5. Illa demonstratio est melior, quæ melioribus innititur principiis.
  6. Idem de se ipso demonstrari non potest.
  7. Nullum falsum est demonstrabile.
  8. Omnis demonstrationis principium, est ipsum quid est (scilicet ipsa quidditas) ?
  9. Omnis demonstratio, est per medium prius.
  10. Quod est demonstrabile de uno, est demonstrabile de omni alio ejusdem rationis cum illo.
  11. Omne quod demonstratur, vel demonstratur a priori, vel a posteriori.
  12. Quod innititur alicui credito, non demonstratur evidenter.
  13. Motivum formale conclusionis demonstratæ, non sunt præmissæ formales ; sed objectivæ, cum bonitate illationis.