Aller au contenu

Page:Cahier - Quelque six mille proverbes, 1856.djvu/476

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
  1. Non potest ullo pacte rationabiliter aliquid fieri ab aliquo, nisi præexistat in mente operantis aliquod exemplum rei faciendæ.
  2. Ideæ rerum omnium in Deo præexistunt, ad quarum similitudinem omnia formata sunt.
  3. In Verbo Dei sunt causæ rationesque rerum, secundum quas factæ sunt.
  4. Quod factum est, in Deo habet rationem, quæ est vita (in arte, nempe, ait Augustinus, vita est ; quia vivit anima artificis ). — Unde dicit Scriptura : « Quod factum est in ipso vita erat. »
  5. Causa idealis vere influit in id quod arte perficitur.
  6. Exemplaria sunt rationes substantificæ existentium, et singulariter præexistentes.
  7. Ideæ sunt principales formæ, vel rationes rerum stabiles ; quæ ipsæ formatæ non sunt.
  8. Munus præcipuum ideæ est dirigere actionem artificis.
  9. Causa idealis, est regula veritatis in re artefacta.
  10. Causa idealis, ut causet, debet præcognosci.
  11. Idea pertinet ad causam efficientem, quam complet.
  12. Artifex est vere causa per se artefacti.
  13. Forma artificialis est similitudo ultimi effectus in quem fertur intentio artificis ; sicut forma artis, in mente ædificatoris, est forma domus ædificatæ principaliter, ædificationis autem per consequens.
  14. Exempla debent conformari suis exemplaribus.