Aller au contenu

Page:Cahier - Quelque six mille proverbes, 1856.djvu/493

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
  1. Quod est præter naturam, non potest esse semper.
  2. Quod fit virtute supernaturali, non impeditur propter naturæ diversitatem.
  3. Operationes naturæ, sunt propter finem.
    Necessitas, etc.
  4. Necessarium ac sempiternum, sese sequuntur ; et convertuntur.
  5. Necessaria causa semper operatur eodem modo.
  6. Indifferentia ad utrumlibet, est status inter necessitatem et impossibilitatem.
  7. Ea quae sunt necessaria, impossibile est aliter se habere ; unde cohibitione non indigent.
    Negatio.
  8. Negatio semper latius patet quam ipsa privatio.
  9. Negatio non potest esse fundamentum sui ipsius.
  10. Negatio fundatur in positivo. Semper enim in rebus negatio innititur super aliqua affirmatione, quæ est quodammodo causa ejus.
  11. Negatio necessario adnexa alicui subjecto, removet ab eo totum oppositum.
  12. Negatio non constituit rem in majori perfectione.
  13. Negatio semper est posterior eo quod negat.
  14. Negatio non suscipit majus et minus.
  15. Adveniente re positiva, cessat ejus negatio.
  16. Negatio non habet proprie causam efficientem.