Aller au contenu

Page:Cahier - Quelque six mille proverbes, 1856.djvu/496

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
  1. Odisse malum et malos, est Dei perfectio.
  2. Omne, non dicitur de uno vel duobus ; sed de tribus.
    Operatio.
  3. Modus operandi eo est perfectior, quo ejus principium est excellentius.
  4. Nullus operatio, est perfectior sua substantia.
  5. Modus operandi, necessario consequitur modum essendi.
  6. Modus operandi per essentiam, arguit in principio esse perfectissimum.
  7. Operationes speciem ex objectis recipiunt.
  8. Operari, sequitur (proindeque supponit) esse.
  9. Opinio includit formidinem de opposito.
  10. Opposita mutuo excluduntur.
    Ordo.
  11. Ordinare, est opus rationis.
  12. Ordo semper dicitur respectu principii.
  13. Ordo tot modis dicitur, quot modis et principium.
  14. Gognitio ordinis, est solius intellectus et rationis.
  1. Ad hoc quod aliqua sint ordinata, duo requiruntur. Primo quidem quod ordinentur ad debitum finem, qui est principium totius ordinis in rebus agendis ; ea enim quæ casu eveniunt præter intentionem finis, vel quæ non serio fiunt, sed ludo, dicimus esse inordinata. Secundo oportet quod