Aller au contenu

Page:Cahier - Quelque six mille proverbes, 1856.djvu/508

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
  1. Scientia abstrahit ab existentia.
  2. Quo scientia est nobilior, eo procedit per nobiliora motiva.
  3. Scientia speculativa supponit suum objectum, practica ponit.
  4. Scientia quæ non est practica, non potest causare.
  5. Ubi scientia subalternata incipit, ibi desinit scientia subalternans (sic : ubi desinit physica, incipit medicina).
  6. Scientia subalternans est nobilior ac excellentior subalternata.
  7. Omnis nostra scientia dependet a sensibus (juxta illud : Nihil est in intellectu, quin prius fuerit in sensu).
  8. Omnis scientia procedit ex aliquibus principiis.
  9. Nulla scientia probat sua principia, sed supponit (unde : contra negantes prima principia, non est disputandum).
  10. De contradictoriis non potest quis simul habere scientiam.
  11. Non ens, non est scibile.
  12. Scientia specificatur ab objecto.
  13. Nulla scientia est objectum sui ipsius.
  14. Quod non habet passiones, non potest esse subjectum scientiæ.
  15. Objectum scientiae, si est aliquod creatum, debet esse quid commune ; vel singulare, sub ratione aliqua communi.