Aller au contenu

Page:Cahier - Quelque six mille proverbes, 1856.djvu/512

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
    Substantia.
  1. Quod non subsistit per se, non potest alind sustentare.
  2. Substantia est fundamentum proximum accidentis.
  3. Substantia est res habens quidditatem, cui debetur esse per se et non in alio (scilicet : subjecto).
  4. Substantiæ conceptus, est stare per se.
  5. Substantia est prior accidente, tempore.
  6. Cujus omnia cognoscibilia cognosci naturaliter possunt, ejus quoque substantia potest comprehendi.
  7. Substantia simplex participat esse, secundum id quod est.
  8. Quanto substantia intellectualis est altior, tanto habet virtutem motivam universaliorem.
  9. Substantia non constituitur per negationem essendi in alio.
  10. Prima substantia neque de subjecto dicitur, neque in subjecto aliquo est.
  11. Secundæ substantiæ sunt genera et species in quibus insunt primæ.
  12. Secundæ substantiæ prædicantur de primis.
  13. Secundæ substantia insunt actu in primis, et primæ insunt in potentia in secundis.
  14. Tam prima quam secunda substantia, non est in subjecto.
  15. Secundæ substantiæ, et differentiæ, univoce prædicantur de prima substantia.