Aller au contenu

Page:Cahier - Quelque six mille proverbes, 1856.djvu/531

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
  1. Argumentum a communiter accidentibus, validum est. — Nam a communiter accidentibus sequitur præsumptio veritatis.
  2. Argumentum de delicto in faciendo ad delictum in omittendo, validum non est. — Nam delictum in omittendo, levius est quam in committendo.
  3. Argumentum ab inclusione unius ad exclusionem alterius, valet. — Nam inclusio unius, est exclusio alterius.
  4. Argumentum a verbis facti narrativis, tutum non est. — Unde : verba narrativa quæ non proferuntur principaliter propter se, sed propter aliud et incidenter, plenam probationem non efficiunt.
  5. Armis arma (et vim vi) repellere licet.
  6. Ars imitatur naturam in quantum potest. — Unde : arte non conceditur quod naturaliter denegatur.
  7. Assueta, fieri facile praesumuntur.
    Auctoritas.
  8. Exequibilis auctoritas non est definitiva neque judicialis, si partibus non auditis prolata sit. Quia scilicet princeps omnia instrumenta in scrinio pectoris habere non censetur ; quare nec eis derogatum vult quoties de eis non facit mentionem, sed tunc plerumque ad petentium mentem loqui solet : non adstruens, sed condescendens sibi propositis. Accipienda igitur sunt verba in sensu accommodo ; in quantum, videlicet, non præjudicant tertio, utendumque axiomate : « Si actus non valet ut agitur, valeat quantum valere potest. »