Aller au contenu

Page:Cahier - Quelque six mille proverbes, 1856.djvu/537

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
 Les corrections sont expliquées en page de discussion
    Consuetudo.
  1. Consuetudo parem vim habet cum lege.
  2. Consuetudo habet vim legis, et legem abolet, et est legum interpretatrix.
    Cf. Factum, Legis interpretatio et mutatio, Mos, Obscura, Traditiones
    .
    Contractus, Conventio.
  3. Contractus ab initio est voluntatis ; et ex post facto, necessitatis. — Quod procedit quidem quando contractus jure sunt perfecti ; secus vero si superveniat fraus et dolus, vel ab eis de consensu partium recedatur.
  4. Contractus ex conventione legem accipere dignoscuntur (nam conventio partium, legem inducit).
  5. Contractus aut totus acceptandus, aut totus repudiandus.
    Cf. Pactum, Successio
    .
  6. In pactis servatur quod initio convenit.
  7. Quæ conveniunt in identitate rationis, per constitutionem juris separari non debent.
  8. Inducta ad unum effectum, non debent contrarium ejus operari.
    Cf. Extrema
    .
  9. Vere dicitur aliquid coram aliquo fieri, etiamsi invitus adsit, modo advertat. — Scire enim, non etiam velle, testis debet.
    Cf. Præsentia, Testis.