Aller au contenu

Page:Cahier - Quelque six mille proverbes, 1856.djvu/545

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
  1. Extrema omnia sunt vitiosa. — Et ex duobus contrariis, fit medium optimum.
F
    Facere, Factum.
  1. Facere per se videtur, qui per alium facit. — Et ille intelligitur facere, cujus nomine vel vice fit.
  2. Facere, vel facto auctoritatem præbere, paria sunt. — Nam nostra omnia facimus, quibus auctoritatem nostram impertimur.
  3. Facere non dicitur, qui causam ad finem non perduxit. — Et factum non reputatur id quod non habuit effectum.
  4. Qui non facit quod facere debet, videtur facere adversus ea quæ non facit ; et qui facit quod facere non debet, non videtur facere id quod facere jussus est.
  5. Qui non facit quod debet, non recipit quod oportet.
    — Sic comicus :
    « Si pergis dicere quæ vis, audies quæ non vis
    . »
  6. Facta multa tenent, quæ a principio fieri prohibentur.
  7. Facta non præsumuntur, nisi probentur.
  8. Factum præsumitur quod fieri consuevit.
  9. Facta de facto, etiam sunt revocanda de facto.
  10. Facto, non minus quam verbo, consensus elicitur ; et ratificatio.