Aller au contenu

Page:Cahier - Quelque six mille proverbes, 1856.djvu/581

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
res, sed rei debet esse sermo subjectus. Ergo magis est attendendum ad causam quæ movit legislatorem, quam ad ipsa verba legis. » — Proinde dicitur : Ratio est anima legis ; — et : sine ratione non est lex. — Quamquam tamen, ut aiunt, sola voluntas legis pro ratione habetur. — Et usurpatur illud :
« Sic volo, sic jubeo, stat pro ratione voluntas. »
  1. Ratio ubi eadem est, debet esse eadem juris dispositio. — Et ubi est eadem ratio, dicitur adesse eadem lex : non extensive, sed comprehensive. — Itemque ubi diversa ratio reddi non potest, diversum jus induci non debet.
  2. Diversitas rationis, diversitatem juris inducit. — Et ratione legis cessante, cessat quoque ejus dispositio.
  3. Ratio exemplis est anteponenda.
    Cf. Conventio, Exempla, Expressum, Extensio, Interpretatio, Lex, Mens, Verba
    .
    Ratihabitio.
  4. Ratum quis habere non potest quod ipsius nomine non est gestum.
  5. Ratihabitio mandato comparatur.
  6. Ratihabitionem retrotrahi, et mandato non est dubium comparari. — Fallit tamen in quibusdam casibus, quia v. g. licet ratihabitio æquiparetur mandato, non tamen jussui. Jussus enim necessitatem imponit ; mandatum, non.
    Regula.
  7. Exceptiones sub regula non continentur.