Aller au contenu

Page:Cahier - Quelque six mille proverbes, 1856.djvu/585

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
    Societas.
  1. Socius patiens, habetur pro consentiente.
  2. Socii mei socius, meus socius non est.
    Solutio.
  3. Solvere, vel promittere, paria sunt. — Et, a fortiori, paria sunt solvere et compensare.
  4. Solvere qui est paratus, judicium suscipere non cogitur.
  5. Solvere minus dicitur, qui tardius solvit ; et plus solvere dicitur, qui statim solvit. — Unde Ausonius :
    « Gratia quæ tarda est, ingrata est ; gratia namque est,
    Quum fieri properat, gratia grata magis. »
    Cf. Compensatio
    .
  6. Non tantum valet genus quo ad speciem, quantum ipsa species ad idem.
    Cf. Genus
    .
  7. Jura spiritualia non cadunt in laicum ; nec respectu habendi, nec respectu possidendi.
  8. Consentaneum nobis est ubi nulla stipulatio fuit interposita, intelligi eam adhibitam (quia jus fingit eum possidere, qui non possidet in veritate).
    Cf. Pactum
    .
  1. Subrogatum sapit naturam ejus in cujus locum subrogatur. — Intellige : subrogatum sapit naturam primordialem, non accidentalem, ejus in cujus locum subrogatur. — Et limita ubi est