Aller au contenu

Page:Lampryllos - La Mystification fatale, 1883.djvu/44

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

les légats de Charlemagne, avait parlé avec tant de réserve et de circonspection ? Ce prétendu symbole, se trouve en flagrante contradiction, avec la relation des discussions laissées par l’abbé Smaragdus, chef de cette mission, et la conclusion qui s’en suivit, outre le monument de l’érection de ces boucliers qui couronne cette œuvre ; chose bien authentique. Et néanmoins j’ai rencontré di-

    sancti personae proprie congruit illa columba, in cuius specie idem Spiritus sanctus descendit super eundem Filium secundum hominem baptizatum. Tamen absque omni dubitatione illam vocem et illam columbam in Christi humanitatem tota sancta Trinitas operata est, cuius opera inseparabilia sunt. Credimus eumdem Filium Dei Verbum aeternaliter natum de Patre, consubstantialem Patri per omnia, temporaliter natum de Spiritu sancto et Maria Virgine, duas habentem nativitates, unam ex Patre aeternam, alteram ex matre temporalem ; qui etiam Filius Dei, suae carnis conceptione conceptus est et suae carnis nativitate natus. Deum verum confitemur conceptum et Deum verum natum, eumdem verum Deum verum hominem unum Christum Filium Dei unigenitum, per primum et perfectum in duabus naturis in unius personae singularitate impassibilem et passibilem, mortalem atque immortalem, crucifixum in infirmitate nostra, eumdemque semper viventem in virtute sua, qui mortuus est carnis suae morte et sepultus, atque ab inferis, damnato et spoliato principe totius iniquitatis, rediens tertia die resurrexit, atque cum triumpho gloriae videntibus discipulis coelum ascendit, sedens in dextera Patris, id est, maiestate divinitatis, inde iam venturus iudicare vivos et mortuos, quem impii iudicantem videbunt in ea forma qua crucifixus est, non in ea humilitato qua iniuste iudicatus est, sed in ea claritate qua iuste iudicaturus est mundum ; cuius maiestatis visio aeterna est omnium sanctorum beatitudo. Qui secundum hanc fidem rectam non crediderit, hunc damnat sancta, catholica et apostolica Ecclesia, quae fundata est ab ipso Jesu Christo Domino nostro, cui est gloria in saecula. Amen.