Aller au contenu

Page:Plotin - Ennéades, t. III.djvu/514

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
453
LIVRE SEPTIÈME.

qui inspire l’amour ; elle franchit la région de l’Intelligence, et elle s’arrête au Bien parce qu’il n’y a plus rien au delà[1]. Tant qu’elle contemple l’Intelligence, elle jouit assurément d’un noble et magnifique spectacle, mais elle ne possède pas encore pleinement ce qu’elle cherche. Tel est un visage qui ne peut attirer les regards malgré sa beauté, parce qu’il n’y joint pas le charme de la grâce. Le beau est en effet plutôt l’éclat dont brille la proportion que la proportion même, et c’est proprement cet éclat qui se fait

  1. Le P. Thomassin cite ce passage et le commente en ces termes : In tam luculento contextu præstantissimi philosophi non possum non aliqua annotare, quæ perfunctorie legi et præteriri non debent. Ex illius ergo sententia, 1° existit quodlibet hoc ipsum quod est in se ipso ; ut amabile autem fiat, operæ pretium est aspergi ei aliquod superne lumen a summo Bono, quod (si licentia fiat hujus vocis) omnium amabilissimum ipsaque amabilitas est. 2° Quin imo, ut quod pulchrum a summi Pulchri pulchritudine, et amabile a summo Bono factum est ametur, necessarium adhuc est ut amanti amor ipse a summo Bono infundatur. 3° Summi ergo Boni partes sunt et pulchris omnibus radios illos appingere, quibus amabilia fiant, et amores præterea ipsos aspirare omnibus pulchri amatoribus. Quo non video quid pulchrius, quid magnificentius dici possit ad summi Boni laudem ; per quod naturæ omnes, pro suo quæque modo et amabiles et amantes, aureis his beatisque inter se vinculis connectuntur. 4° Quin nec prima Mens, quanquam ipsa sit Pulchritudo, amaretur, nisi ad ejus amorem animæ rationales a summo Bono attraherentur, quod et Verbum ipsum in carne assumpta confirmavit : Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum ; trahit autem Pater ad Verbum non aliis vinculis quam charitatis. 5° In inferioribus vero pulchris quum defigitur amor, non tam corpus, non animus, non ars, non virtus tantopere diligitur, quam lumen illud summi Boni et splendor summi Pulchri quo rutilant. 6° Fastidium vero quo afficiuntur mox imorum pulchrorum amatores hinc oritur, quod meminit aut quod attendit tandem animus superiora his esse pulchra alia magis amabilia, et supra omnia pulchra ipsam Pulchritudinem, et denique summæ ipsius Pulchritudinis parentem, ipsum Bonum. » (Dogmata theologica, t. I, p. 167-168.)