Aller au contenu

Page:Plotin - Ennéades, t. III.djvu/659

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
598
NOTES ET ÉCLAIRCISSEMENTS

vero illa his perfectiorem præbere sententiam, quia perfectior esset motus qui non haberet finem nisi se ipsum, quam qui externam aliquam rem seu efficere seu afficere aliquo modo vellet ; agendi autem et patiendi notiones vere non esse diversas dixit, sed oppositos tantum ejusdem motus fines : quamobrem neque passivis diversum aliquod Verborum genus assignandum esse, quum perpetuo Verbis activis relativis adhærerent, neque ipsam puram actionis notionem, quæ et Infinitivis et Nominibus verbalibus indicaretur, discrimen aliquod significationis activæ et passivæ ostendere[1]. Alterum vero Verborum genus, quo actio perfecta indicaretur, et ipsum duplex esse sensit[2] : nam viderat, alia hujus generis Verba energeticam magis (ut cum Græcorum grammaticis loquar) vim servare ; alia, plerumque ab Adjectivis derivata, qualitatis notionem proxime tangere et conditionem aliquam vel statum videri indicare[3] ; bene vero perspexerat etiam bis Verbis (ut ἐρυθαίνεσθαι, θερμαίνεσθαι, νοσεῖν (eruthainesthai, thermainesthai, nosein)) semper aliquam motus significationem subesse, quam ob causam etiam Participia nonnunquam eamdem, quam Adjectiva, vim habere posse intellexit[4]. — Adverbiorum denique numero eximenda vidit illa, quæ, quum ab Adjectivis derivata essent, qualitatis aliquam notionem assumpsissent, et Adjectivis potius accensenda esse[5] ; quod vero Adverbia illa temporis et loci, quæ non certum sed incertum vel tempus vel locum enuntiant, gradus comparationis formant, hoc recte inde explicat, quod notio eorum, ut muliorum Adjectivorum, incerta et quasi perpetuo ad aliquid relata sit[6].

Etiam syntacticas linguæ rationes diligentissime eum exploravisse, quamvis minus sæpe de iis disputet, haud pauci loci testantur. Sic, quum in rebus quas sensu percipimus Subjectum a Prædicato distinguendum esse cognovisset, ita ut illud ipsam Essentiam, hoc attributa Accidentia indicaret, simul intellexit, in puris mentis notionibus specie magis quam re a Subjecto Prædicata discerni, quia quidquid de mente diceretur, ad ejus naturam constituendam pertineret. In Deo autem hoc discrimen prorsus sublatum esse vidit, neque aliquid in eo nisi solum istud ἔστι (esti) cogitari posse, adeo, si omnem diversitatis notionem plane tollere velis, etiam hoc Prædicatum, quamvis vacuum fere argumenta, negandum esse ; vidit igitur Verbum εἶναι (einai) esse omnium reliquorum fundamentum, absolutum et vere, ut grammatici dicunt, substantivum[7]. » (Meletemata plotiniana, p. 35-44.)

  1. Voy. t. III, p. 185.
  2. Ibidem.
  3. Voy. t. III, p. 189-190.
  4. Voy. t. III, p. 286-287.
  5. Voy. t. III, p. 286.
  6. Voy. t. III, p. 271.
  7. Voy. t. III, p. 482.