Aller au contenu

Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1879-1880, Tome 2.djvu/46

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
43
documents et notes sur le velay

dominus Poncius de Captolio requisivit instanter dictum dominum episcopum ut sibi redderet castrum de Captolio cum pertinenciis suis : quod dictus dominus episcopus castrum ei reddere nolebat ; ymo dicebat dictum castrum sibi esse comissum : tandem ipse qui loquitur vidit et audivit, ut dixit, quod tractatum fuit quod dictus dominus episcopus redderet dictum castrum dicto domino Poncio sub condicione et pacto, quod si dictus dominus Poncius decederet absque herede masculo ex suo corpore procreato, quod dictum castrum de Captolio et tota terra ei inherenti esset per in perpetuum ecclesie Aniciensis, et vidit et audivit quod tunc tamporis dictus dominus episcopus reddidit dicto domino Poncio de Captolio verbo dictum castrum de Captolio cum omnibus suis pertinenciis sub pacto et convencione predictis.

Requisitus qualiter scit, dixit quia sic vidit et audivit et presens fuit et tunc morabatur cum dicto domino episcopo.

Requisitus ubi predicta fuerunt facta et dicta, dixit quod in civitate Anicii en la chiesa in camera domini episcopi inferiori ubi est fornellus.

Requisitus qui erant presentes quum predicta facta et dicta fuerunt, dixit quod Poncius Andreas, magister Guido de Alvernia, Stephanus de Girgua, Bravetus, usserius dicti domini episcopi tunc et plures alii de quorum omnium nominibus dixit se non recordari.

Requisitus si tunc vivebat pater dicti domini Poncii, dixit quod non.

Requisitus qualiter scit, dixit quod quia sic audivit dici et quod tunc sic dicebatur comuniter per gentes.

Item super secundo capitulo requisitus, dixit ut in primo dixerat et nichil plus.

Item super tercio capitulo requisitus, dixit ita verum esse ut in eo continetur.

Requisitus qualiter scit, dixit quia tunc temporis ipse audivit dictum dominum Poncium in presentia dicti domini episcopi dicentem et confitentem se tenere dictum castrum de Captolio cum omnibus suis pertinenciis et tota terra ei inherenti ab ecclesia Aniciensi in feudum.

Item super sexto articulo requisitus, dixit ita verum esse ut in eo continetur.

Requisitus qualiter scit, dixit quia ipse vidit et audivit quod dictus dominus episcopus obsculatus fuit dictum dominum Poncium bis, videlicet semel apud Anicium in chesia in camera inferiori, ubi est fornellus, et alia vice in castro de Captolio cum fuit facta reddicio reipsa.