Aller au contenu

Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1879-1880, Tome 2.djvu/64

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
61
documents et notes sur le velay

mine Agnetis, ejusdem Poncii matris, interfecerant apud civitatem Aniciensem quendam hominem et quandam mulierem, ut dicebatur.

De convencione autem dixit se nichil aliud scire, nisi quod fama est in terra de Captolio et inter homines dicte terre quod facta fuit convencio inter dictum dominum B., tunc Aniciensem episcopum et dictum dominum Poncium de Captolio, quod si dictus dominus Poncius de Captolio decederet absque herede masculo ex suo corpore procreato, quod tota terra de Captolio cum omnibus suis pertinenciis esset in posterum et perpetuo predicti domini episcopi et ecclesie Aniciensis.

Requisitus quid est fama, dixit illud esse famam quod comuniter dicunt gentes.

Item super secundo capitulo requisitus, nichil plus dixit quam supra in primo dixit.

Item super tercio capitulo requisitus, dixit famam esse de contentas in dicto capitulo ; aliter dixit se nescire.

Requisitus quid est fama, respondit ut supra.

Item super quarto et quinto capitulis requisitus, dixit se nichil amplius scire quam supra dixerat.

Item super sexto capitulo requisitus, dixit famam esse de contentis in dicto capitulo ; aliter dixit se nescire.

Requisitus quid est fama, respondit ut supra.

Item super viio, viiio et ixo et xo capitulis requisitus, dixit se nichil aliud scire quam supra dixerat.

Item super xio et xiio capitulis requisitus, dixit famam esse de contentis in dictis capitulis ; aliter dixit se nescire.

Requisitus quid est fama, respondit ut supra.

Item super xiiio et xiiiio capitulis requisitus, nichil amplius dixit quam supra dixerit.

Item super xvo capitulo requisitus, dixit famam esse de contentis in ipso capitulo ; aliter dixit se nichil scire.

Requisitus quid est fama, respondit ut supra.

Item super xvio capitulo requisitus, dixit se nichil scire.

Item super xviio capitulo requisitus, dixit ita verum esse ut in eo continetur.

Requisitus qualiter scit, dixit quod ipse vidit et audivit dictum dominum Poncium de Captolio tenentem et defendentem dicta mandamenta et tenementa infra dictas bolas.

Item dixit se vidisse quod gentes habitantes infra dictas bolas recollige-