Aller au contenu

Page:Tissot - L onanisme - Dissertation sur les maladies produites par la masturbation, 4e edition, Lausanne, 1769.djvu/45

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

quin enervet. Colatoria autem corporis quò magis emulgentur, eò plus humorum aliunde ad se trahunt, succisque sic ad genitalia derivatis, reliquæ partes depauperantur. Inde ex nimiâ venere lassitudo, debilitas, immobilitas, incessus delumbis, encephali dolores, convulsiones sensuum omnium, maxime visûs hebetudo, cœcitas, fatuitas, circulatio febrilis, exsiccatio, macies, tabes & pulmonica & dorsalis, effeminatio. Augentur hœc mala atque insanabilia fiunt ob perpetuum in venerem pruritum, quem mens, non minus quam corpus, tandem contrahit, quoque efficitur, ut & dormientes obscena phantasmata exerceant, & in tentiginem pronœ partes quâvis occasione impetum concipiant, onerique & stimulo sit quamlibet exigua reparati spermatis copia, levissimo conatu, & vel fine hoc, de relaxatis loculis relapsura. Quocirca liquet, quare adolescentiæ florem adeo pessumdet iste excessus[1].

  1. Institutiones Pathologiæ Medicinalis, auctore H. D. Gaubio, Lud. Bat. 1758.