Aller au contenu

Page:Plotin - Ennéades, t. III.djvu/655

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
594
NOTES ET ÉCLAIRCISSEMENTS.

in syllabis posuit, Genus (γένος (genos))[1], vel totum vocabulum, et litteras et species in se continent, sic etiam rectissime intellexit triplicem singulorum verborom usum et quasi functionem esse ; unumquodque enim verbum primum esse vocem (φωνή (phônê)), si sonum tantum et elementa ejus spectes, tum nomen (ὄνομα (onoma)), quo rerum notiones significentur, denique verbum (λόγος (logos)), si enuntiati pars sit[2]. Præivit igitur jam Plotinus rectiorem illam grammaticæ distributionem a Reisigio inventam, qui inter Etymologiam et Syntaxin semasiologiam, quam dicebat, interposuit. — Singulas orationis partes quum vidisset secundum Aristotelis categorias minus definite discerni, quod nec numeralia omnia sub notionem quanti redigi possent, neque agendi et patiendi notiones vere inter se essent diversæ, denique quod, si Verbum quatuor diversis categoriis, agendi, patiendi, habendi, situs attribueretur, præter necessitatem divellerentur quæ conjungenda essent[3], ipse quinque illa rerum genera posuit, quibus verborum genera haud immerito putabat melius posse accomodari. Nam, quum primum essentiœ genus Nomini substantivo assignandum esse intellexisset (quidquid enim substantivis enuntiatur materia quodammodo et forma constat), notiones ilias quæ, quum non ad ipsam rei notionem pertinerent, sed fortuito atque extrinsecus viderentur accessisse, accidentia vel adjuncta nominari possent, duobus censuit verborum generibus exprimi, quorum unum numerorum, altorum aliorum attributorum definitiones comprehenderet ; recte igitur vidit Adjectiva et Numeralia, quamvis inter se diverse, sub unum commune genus revocanda esse. Tum, quæcumque ad motum pertinerent, Verbo indicari existimavit ; loci vero et temporis categoriæ Particulas temporis et loci attribuit ; scilicet discrimen istud, quod etiam nunc libri grammatici servant, Præpositionum et Adverbiorum loci ac temporis, neque ipse neque Aristoteles agnovit ; retationem denique non eodem semper verborum genere, sed substantivi Genitivo, adjectivi Comparatione indicari sensit, quibus etiam Pronomina correlativa, Conjunctiones, Nominum compositiones addere potuit[4]. — Sed uti Plotinus judicavit, in puris, quas ex se mens gignit, notionibus, categoriis istis nulium locum esse, sed in iis ab essentia tantum motum ejus et statum, quo eadem simul et diversa esset, cogitatione discerni, sic non poterat non intelligere, verborum genera secundum hanc rationem aliter et rectius distribui posse. Nam, quum

  1. Voy. t. III, p. 246-247.
  2. Voy. t. III, p. 286-285.
  3. Voy. t. III, p. 191-193.
  4. Voy. le livre III des Genres de l’être.