Aller au contenu

Page:Plotin - Ennéades, t. III.djvu/656

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
595
SIXIÈME ENNÉADE, LIVRES I, II ET III.

essentia de tota mente, summo et cogitandi et loquendi principio, prædicaretur, duplex ex illa ab initio orationis pars exstitit, una, qua stantes, altera, qua motæ atque efficaces notiones enuntiarentur ; status igitur notio Substantivo, motus Verbo attribuenda erat. Quare, quum etiam nunc grammatici in diversas partes discedere soleant, quærentes utrum a Nominibus Verba an Verba a Nominibus derivanda sint, Plotinum recte vidisse conjicias, jam in primis linguæ initiis et Verba fuisse et Nomina, quum eædem notiones tum moveri videantur, tum stare. Idem vero (ταὐτόν (tauton)}) et diversum (τὸ ἕτερον (to heteron)) exprimendum erat reliquis Nominum generibus : nam mera notio unius et alterius et cujusvis numeri Numeralibus, mera notio ejusdem et diversi Pronominibus, diversæ denique notionum ac rerum proprietates, quibus inter se distinguuntur, Adjectivis enuntiantur. Uberrima igitur et utilissima hæc notionum, quas mens ex se concipit, distributio ad grammaticam melius cognoscendam et disponendam fuit, in qua si quis Particulas loco suo motas ægre ferat, eum velimus recordari, et secundarias has esse orationis partes, quum aut Nominibus ac Verbis aut enuntiatis copulandis tantum inserviant, et Particulas omnes, id quod jam satis docuit rectior linguarum notitia, aut a Nominibus aut a Verbis aut a Pronominibus originem suam deducere[1].

Neque vero solum in universa grammatica distribuenda, sed etiam in singulis verborum generibus definiendis multa egregie et indicavit et exposuit. Nomina enim quum vulgo dicantur esse aut abstracta aut concreta, quæ ipsa in collectiva, appellativa, propria discedant, Plotinus paulo aliter distribuenda censuit : nam quum vidisset diversos esse modos et gradus, quibus singuli rerum ordines Unius supremi, quo omnia continentur, partem haberent, tria Nominum genera distinxit : aliis enim nihil nisi multitudinem aliquam, non certa aliqua notione sed numero minus definito comprehensam (collectiva), aliis res quæ in loco extensæ continuam aliquam magnitudinem haberent (inanimata, materialia), aliis denique talia quæ interna quadam vi atque anima continerentur (animata), significari censuit, quod ultimum genus denuo et genera ac species (appellativa), et res singulas (propria) comprehendit[2]. Quod si quis ex Plotino quæreret, quamobrem non etiam abstracta in hunc suum ordinem recepisset, responderet ille, se hic de rebus sensibilibus tantum dixisse, puras vero notiones, quæ abstractæ nominantur, aliud esse genus supra illas maxime

  1. Voy. le livre II des Genres de l’être.
  2. Voy. t. III, p. 536.