Aller au contenu

Page:Anonyme - Macaire, chanson de geste.djvu/514

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
322
Macaire.

Venaticus canis ibi tum comes hero fuerat : is amore victus diu sedit in tumulo. Postea quam fames pietatem superavit, atque in aulam sine domino reversus est, rati illius contubernales bestiam temere vagari, ei cibum dari jubent. Satur ille ad tumulnm redit ; et redit toties, ut primum suspicio invaderet animos incerta quædam et fluctuans, mox etiam certi esse sibi viderentur heri id fieri desiderio. Abeuntem prosecuti, deprehenso telluris tumore, effossum cadaver atque agnitum afficiunt sepultura. Canis, exequiis peractis, socius fit eorum quibus fuerat dux ad investigandum. Tandem aliquando in aulam ubi homicida rediisset, eum canis conspicatus, magnis illico editis latratibus ægre ab impetu cohibetur : quo tanquam indice aucta suspicio in multorum animis certa fides evasit. Cæterum bestiæ perseverantia in illius odio atque prosecutione etiam regem movit ut juberet hominem causam dicere. Ille negare factum, persistere inficiatione ; canis ejus orationem latratibus atque assultibus obturbare, ut eam interpellationem pro facinoris exprobratione quotquot aderant interpretarentur. Eo res deducta est ut, jussu regis, homicida cum provocatore singulari certamine decertaret. Picta est canis historia in cænaculo quodam regio. Pictura vetustate dilutior atque obscurior facta, regum mandato semel atque iterum instaurata est ; digna prorsus Gallica magnanimitate quæ aere fusili assequatur perennitatem.

(Exotericarum exercitat. lib. XV de subtilitate, ad Hier. Cardanum. Exerc. 202. Paris, 1557, in-4o, p. 272.)