Nederlands: Eerste bladzijde van een afschrift van Pieter van Gent van Spinoza's Ethica. De bron verklaart: "First page of Pieter van Gent’s copy of the Ethica (Manuscript Vat. lat. 12838, Rome, Biblioteca Apostolica Vaticana)". Latijnse tekst, met hulp door vergelijking met Spinoza Ethica vertaald en ingeleid door Henri Krop, Amsterdam Bert Bakker 2004, p. 56:
Pars prima de Deo
Definitiones
1. Per causam sui intelligo id, cujus es[sen]
tia involvit existiam; sive id, cujus [na]
tura non pt [=potest] concipi, nisi existens.
2. Ea res dicitur in suo genere finita quae alia
ejusdem naturae terminari potest Ex. gr. [=exempli gratia, e.g.] cor-
pus dicitur finitum, quia aliud semper maj[u]s
concipimus. Sic cogitatio aliâ cogitatione
terminatur. At corpus non terminatur cogi=
tatione, nec cogitatio corpore.
3. Per substantiam intelligo id, quod in se
est, et per se concipitur: hoc est id, cujus conce[p]
tus non indiget conceptu alterius rei, à
quo formari debeat.
4. Per attributum intelligo id, quod intelle[c]
tus de substantiâ [format?] percipit, tanquam
ejus essentiam constituens.
5. Per modum intelligo substantiae a[f]fecti
ones, sive id quod in alio est, per qu[od] eti
am concipitur.
6. Per Deo intelligo ens absolutè infi
nitum, hoc est substantia co[nstantem] infinit[is]
attributis, quorum unumq[uo]dq[ue] aeternam
et infinitam essentiam exprimit[?].
Explicatio. Dico absolute infinitum [non autem]
in suo genere; quicquid in suo genere [tantum]
infinitum e[st], infinita de eo attributa
negare possumus; quod a[utem] absolute infin[itum]
est, omne quod essentiam exprimit et ne[?]ga[tio?]
onem nullam involvit, ad ejus essentiam
pertinet 1