Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/327

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

SECONDE NARRATION DE ROBERVAL SUR LE VIDE 311

nostnim eo provexitut non sibi ipsi tantum, sed et reli- quis fere omnibus, ac praesertim ipsius veritatis ex animo studiosis, cumulatim satisfaceret. Recensebo ergo ex illis experimentis prœcipua, ut pateat nos non ex meris cogita- tis*,utvulgo f/?/]^ sed ex certissimis observationibus, so- lutionem hujus nodi quaesisse.

Primum.

Partem illam tubi quae apparebat veluti vacua, linteo calido admoto, calefeci ; ac statim hydrargyrum aliquan- tulum descendit : unde conjectare licuit, corpus aliquod intus esse rarefactioni obnoxium ; imo necessarium videri ut taie corpus per totum illud spatium veluti vacuum expanderetur : non enim aliter hydrargyrum descensu- rum erat, nisi corpus illud, quocumque tandem esset, im- pleto spatio integro, majus adhuc spatium requireret : neque tamen adhuc de aëre suspicio fuit, quippe quem, ut existimabam, summa diligentia, fugaveram.

Secundum.

Tubum ita hydrargyro replevi, ut deesset sesquidigiti spatium sive octava pars unius pedis mensurae regiae, se- cundum longitudinem tubi mensurati ; in quod aquam immisi ; tum inverso tubo, atque ore illius in hydrargy- rum scutellae immerso, ascendit aqua in partem superio-

��1. Ce sont les expressions du programme rédigé par Roberval pour ses conférences publiques. Cf. Pierius, p. 22 : « Pollicitus erat clarissimus professor programmate publico se problemati de vacuo solutionem daturura non ex meris cogitatis, ut fieri solet, ita enim scripsit. »

2. Ms. : sit.

�� �