Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/330

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

^14 ŒUVRES

liydrargyrum, duobus sesquidigitis uno aquae, altero au- tem aëris ; quo pacto, bullee illae innumerae ex hydrar- gyro ascendentes, intra aquam facile cernebantur. At vero in utroque hoc experimento tam aëris solius quam aëris et aquae simul supra hydrargyrum existentium, magna apparuit mutatio circa hydrargyri altitudinem. Illud enim quatuor totis digitis depressius solito visum est; ita ut non ascenderet ad altitudinem pedum duorum integro- rum. Ac quoties repetitum est idem experimentum, toties in eodem tubo idem apparuit; sive, praeter hydrargy- rum, solus aër ; sive tune cum eo aëre etiam aqua ad- mitteretur; cum tamen, sola aqua admissa, nil taie con- llngeret. In aliis autem tubis, si quidem illi breviores essent, adhuc depressius fiebat hydrargyrum : si longio- res altius : Ita tamen ut admissa semel aliquâ mensurâ hujus nostris aëris, quantumcunque tubus altus esset, tune

hydrargyrum ad solitam altitudinem pedum 2 -J~ nun-

quam perveniret. Hinc ratiocî nanti mihi ex legibus me- chanicae, circa talem hydrargyri depressionem ab aërein- ductam, constitit non posse elegantius aut magis secundum naturae leges ipsam explicari, quam si conce- datur aer sponte^ [quanquam aliud cum multis... in mea prima Narratione statuerim] ac se ipso rarefieri in tubo, ita ut totum illud spatium occupet quod apparet veluti vacuum ; neque tamen ideo totum exhauriri ejus- dem aëris appetitum quo ipse fertur ad rarefactionem,ita ut idem, dum amplius adhuc spatium quaerit, premat undique corpora circumjacentia, quorum hydrargyrum solum cedere aptum est versus partem inferiorem, reni-

��I. La phrase entre crochets a été rayée dans le manuscrit avec tant do soin que quelques mots sont complètement invisibles.

�� �