Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/347

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

SECONDE NARRATION DE ROBERVAL SUR LE VIDE 331

sius divisionem in minimas partes, sive in atomos. Pra3- cipue vero hi priores illos (qiios Epicureos vocabant, aut Democritos) ideo carpebant, quod rarefactionem aëris solidam negarent ; quâ positâ, nihil tamen absurdi sequi ostenderent ; sed tantum, quia quo modo fîeret non in- telligerent : quo sane jure, multo plura negari possent, quae tamen verissima esse, fîde cristianâ certo constaret. Contra autem, neque suae causae deerant priores illi quan- quam pauciores : quin Peripateticos maxime irridebant, qui Andabatarum more, clausis oculis depugnarent^ ; dum rarefactionem solidam aëris defenderent, quam ta- men neque probarent, neque, quomodo fieri posset intel- ligerent. Eodem enim jure ea omnia pro veris recipi de- bere, quaecunque falsa esse non constiterit, quanquam pleraque sint falsissima : quod sane in eorum scholis quo- tidie cernitur in quibus, ex duabus propositionibus con- tradictoriis, quivis impune eam veram esse defenderit quam casu arripuerit : imo, ubi doctrina excellere videa- tur ille qui utranque defendendam susceperit, et verbis intricatis ad id inventis effecerit, ut neutra praevalere ap- pareat ; cum tamen plane constet alteram quidem veram esse, alteram vero omnino falsam.

Illi ergo, cum sic inter se dissiderent ; ac non sine mo- lestia instarent ut utri partium adhaererem, ipse decla- rarem : tandem eo adductus sum, ut sensum nostrum ab utrisque diversum publiée aperirem. Dixi ergo utram- que ex sententiis illis contrariis, videri mihi in materia physica dogmate nimium delectari. In eo utramque pec-

��1, Allusion au récent ouvrage de Gassendi : De vita et moribus Epi- i:uri commentarii, Lyon, 1647.

2. La comparaison était déjà dans la première Narration de Rober- val, sapra, p. 26.

�� �