Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/524

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
504
ŒUVRES

commemorationem frequentem etiam cum Serenissimo Principe Leopoldo de pertinacia Peripatetus in sententia Aristotelis contra ipsum visum, et tactum : imo quaesitum ibi, an consultum foret meæ Philosophiæ, si ea ex illa Civitate, sub auspiciis Serenissimi Magni Ducis Ætruriae, prodiret in lucem, nec tamen aliquando sonuit mihi in illa Urbe vox ista, Vacuum.

Romæ A. R. P. Mersennus anno 1645. nil mecum contulit de hoc experimento :

Cæterum, nil de hoc experimento vidi, aut typo, aut scripto exaratum, aut per epistolam inter amicos communicatum. Consilium ergo de superanda impossibilitate Vacui, incidit mihi apud Galilæum, quod aqua nequeat per attractionem ascendere in fistula ultra cubitum decimum octavum. et ab usu libræ Archimedis, quam Cracoviæ anno 1644 dono accepi a Tito Linio Buratino, viro erudito in Mathematicis : qua occasione cognovi proportionem gravitatis inter aquam, et mercurium esse 1. ad 13. proximè : nec fuit tanti acuminis intellexisse, tubum cubitorum viginti, si aquà repleatur, redditurum duos : sin vero contineat argentum vivum, retenturum tertiam decimam partem cubitorum octodecim. Anni sunt octo, quibus, variè præpeditus, frustra dispono fabricam fistulæ, altæ ultra cubitos octodecim, et quatuor (scilicet ab usu libræ Archimedis) quibus quæro tubum vitreum altitudinis trium cubitorum. Biennium est elapsum à prima diligentia : nec tamen officina vitrearia prope Cracoviam aut voluit, aut potuit dare fistulam, congruam operi disposito. Adhibui ligneam, quam etiam num habeo, cernente inter alios Nobili viro Domino Hyeronimo Pinocci, liberalium artium cultori eximio. Verùm Mercurius stetit in illa, longe infrà altitudinem debitam, eamque per singulas vices variabat, pro varia copia aëris attracti per poros ligni : quibus tamen non obstantibus, alia fistula ex eodem ligno fabricata, cujus longitudo non æquabat quinque partes quartas cubiti, nil mercurii, quo fuerat repleta, reddidit unquam : et expertus sum, pondus Mercurii ex fistula, pervia