Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/526

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
506
ŒUVRES

Biennio ab hinc R. P. Joannes Baptista Adrianus Societatis Jesu discessit Româ, ubi docuerat Rhetoricam, venitque Warsaviam, ibique spectavit experimenta Vacui, velut inaudita : Ergo Capuccinum nescivisse quid Romæ innovatur in Philosophia, est possibile : siquidem id ignoravit Collegium Romanum Societatis Jesu.

Quid plura ? sunt apud nos plures Galli, ex quibus multi ingenio, et eruditione clari, qui Demonstrationem meam [laudarunt] præcipue a novitate. Ignoscat ergo Tua Prudentia Valeriano, si id, quod suopté judicio adinvenit, et perfecit, ignoravit fuisse prius factitatum ab aliis. Meus textus excipit privatam scientiam de hoc arcano cujus non me dico auctorem. Sum fortassis primus, qui eam Typo publicam feci, distractis exemplaribus per majorem, melioremque Europæ partem : non aucupaturus laudem a demonstrato Vacuo, sed præparaturus duriora quorundam Peripateticorum ingenia ad tolerandam minus acerbe Philosophiam meam, luci proximam. Dominus de Noyers vidit allegata documenta, scilicet, librum Galilæi, libram Archimedis, tubos ligneos, epistolas duas : testis insuper oculatus omnium, quæ hic Warsaviæ contigere in demonstratione vacui. Vale, Vir, quem dudum amo, et veneror, tibi licet ignotus.

Warsaviae, Non. November. 1647


II

Le P. Magni avait poussé le scrupule jusqu’à faire précéder sa Réponse d’une réimpression de sa Demonstratio ocularis et de la lettre même de Roberval. Ces trois pièces sont suivies d’un traité de Aitheismo Aristotelis qui est dédié au Père Mersenne[1], et d’une courte réponse au P. Kolekowicz

  1. 13 kal. decemb. anno 1647.