Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/147

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

HUITIÈME PROVINCIALE. — INTRODUCTION 131

quis accepit, ut faceret id ad quod tenetur vi prsecepti, sive Dei, sive hominis justè præcipientis....

183. Quæstio... est, an post patratam turpitudinem maneat obligatio restituendi acceptum.

184. Circa quam quæstionem Medina Cod. de rebus restituendis quæst. 20, versu Est igitur distinguendum putat inter delicta ob quæ patranda pretium recipitur. . . .

185. .... hæc generalis régula videtur tenenda in praxi. Si quid receptum est pro quovis delicto; sive contra justitiam, sive contra charitatem, aliamve virtutem ; non est de præcepto restituendum, nisi forte pro aliquo casu particulari, lex aliqua detur, quæ faciat accipientem inhabilem ad acquirendum dominium rei sic acceptæ... [p. 154].


FILLIUCCI. — Morales Quaestiones .


Tom. II. tr. XXXI. De Justitia et Jure, et Dominio rerum. Cap. IX. De aliis modis, quitus acquiritur dominium jure civili.

220. Danti restituenda.... Quando acceptum esset pretium pro ferenda justa sententia, restituendum est danti communi sententia apud Molin. disp. 88.

228. Pretium pro sententia injusta, Octavo quæro De iis, qui ob homicidium commissum, vel injustam sententiam latam aliquid accipiunt. Respondeo et dico primo. Pro quolibet ex iis accipi posse pretium post factum.... Ratio est, quia utrobique facta est actio pretio æstimabilis, ob periculum cui quivis ex iis se exponit, quicquid contra Covar. quoad sententiam injustam, sed alii communiter agnoscunt in ea eamdem rationem, quam in homicidio, ut Mol. disp. 94. in 2. sententia [p. 154].

231. Pro occulta fornicaria. [Pretium] occultæ fornicariæ debetur in conscientia, et multo majore ratione, quàm publicæ ; copia enim quam occulta facit mulier sui corporis, multo plus valet, quàm ea quam facit publica meretrix. Neque ulla est lex positiva, quae reddat eam incapacem pretii. Idem dicendum de pretio promisso virgini, conjugatæ, moniali, et cuicumque aliæ ; est enim omnium eadem ratio, ut