Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/202

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

186 ŒUVRES

in Confessione aperienda. Fateor tamen rarò contingere, ut quis specialiter doleat, ac tristetur de bono suo spirituali, in quantum est bonum divinum, et specialiter Acediæ peccato delinquat [p. 202].

Tr. III. Ex. III. De contractibus incommuni. Cap. VI. Praxis circa materiam de contractibus in communi ex Societatis Jesu Doctoribus. p. 369.

48. Expende quæso, quandônam promissio obliget, quandonam minime obligare videatur. Obligat quidem promissio, nisi res sint ita mutatæ, ut, si cogitasses ita futurum, non promisisses. Aut si non habuisti animum te obligandi, sed solùm proposuisti facere. Vix autem quis promittentium obligari intendit, nisi juret aut instrumento stabiliat. Itaque cùm dicunt, Faciam, intelligunt, se facturos, nisi mutentur ; volunt enim libertate frui. Qui autem animum habet promittendi, hoc ipso se obligat. Si tamen promissionem non implet ex causa, quæ sibi rationabilis videtur, non peccat mortaliter, nisi alioquin sequeretur scandalum, aut grave proximi damnum ; tunc enim qui promisit, etiam de damno tenetur, quo solo quidam asserunt promissionem ex justitia obligare : alioqui solùm ex fidelitate, et sine restituendi obligatione. Potest et quis promissum negare ei, qui quod sibi promisit, non præstat. Item cùm sibi est perniciosum præstare; aut ei, cui promisit, inutile ; aut is per ingratitudinem fiat indignus ; aut si est promissio vï extorta, et non firmata juramento ; aut si non est accepta, aut est de re illicita, aut donatio lege prohibita, v. g. Simoniaca, aut de solvenda usura ; aut si promissum sit (secundùm quosdam) ei, qui sit denunciatus excommunicatus. Omnia ex Molina, et aliis [p. 206].

Tr. V. Ex. V. De charitate ad proximum. Cap. VI. Praxis circamateriam de Charitate ex Societatis Jesu Doctoribus. p. 626.

154. Scio in gravi pauperum necessitate divitem non dando superflua non peccare mortaliter : rogo, an si teneretur sub mortali impertiri, deberet inquirere pauperes ? Solùm deberet misereri occurrentibus. Num omnibus ? Aliquibus. An totam