Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/245

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

DIXIÈME PROVINCIALE. — INTRODUCTION 229

conciliatricem humanitatem tamquam escam objecit, quà traherentur. Pia et religiosa calliditas ! quam ejus Socii feliciter imitarentur; quorum itidem sollertia est ad omnium se mores effingere et accommodare, omnîa munia obire, omnes personas sustinere, omnibus omnia fieri, et similitudine officiorum quascumque gentes etiam bellicosissimas et inter feras ferarum more educatas... demulcere, sensimque ab immani illâ barbarie, ad Christianæ Religionis mansuetudinem decusque pellicere [p. 250].

BAUNY. — De Sacramentis ac personis sacris....

Tr. IV. De Pœnitentia. Qu. XIV: An absolvi possit qui est in proxima occasione peccandi, quam non vult omittere ? p. 93-94 1. Sciendum est primo occasionum alias remotas esse, proximas alias, sunt illse quidquid homini potest esse causa peccati. Istæ autem, id est proximae ut habent Nav.... Graff.... Sanchez... sunt id solum, quod in se est peccatum mortale, vel quod ex genere suo, ac natura, est tale, ut frequenter homines similis conditionis, ad mortale inducat, et experimento constat, talem effectum in illis habere ut plurimùm, unde confessarius concludere prudenter potest, nunquam aut rarò tali occasione pœnitentem usurum, sine mortali culpa, habita ratione tam loci, quam temporis, et aliarum circumstantiarum, quæ ad peccatum inducunt, quo supposito.

Dico primò, Regulariter absoluendum non esse qui est in occasione peccandi proxima. .... Dixi regulariter, quia ex multorum sententiâ, cuique licet exponere se periculo peccandi, cum de aliena salute, eaque promovenda agitur, ita Castrus Palaus,.... Salas,.... Bas. Pont.... aiunt posse omnes, ad infideles expeditionem facere, ut conversioni eorum dent operam, cum manifesto peccandi periculo ; licere item singulis, lupanar ingredi, ad odium peccati ingenerandum meretricibus, etsi

______________________________________________________________

1 Dans sa Lettre d’an Théologien à Polémarque, p. 30, Arnauld, justifiant la fidélité de sa citation sur les occasions prochaines contre Pintereau et Gaussin, cite avec de longs commentaires les passages qui suivent.