Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/264

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

248 ŒUVRES

.... Secundò potest etiam ex eodem fundamento formari argumentu hoc modo : Contritio in reipsa non est necessaria ad effectum primarium ejusmodi Sacramentorum percipiendum : imò stator potius, quò minus ille sequatur. Igitur absurdum esset præceptum, quod contritionem ad eam rem requireret, ut convenienter et fructuosè ista Sacramenta suscipiantur : quemadmodum absurde certè faceret Medicus, qui ægroto præciperet, ut non susciperet medicamentum, nisi priùs connatus esset absque medicamento morbum depellere, et arbitraretur id jam se effecisse. Quod si ad rectè suscipiendum hæc Sacramenta non requiritur conatus ad contritionem ; consequens est, ut neque ad id requiratur opinio seu persuasio de propria contritione, cùm sine ejusmodi conatu impossibile sit habere contritionem atque adeò persuasionem de illa [p.268].


COMITOLI. — Pauli Comitoli, s. j. .... Responsa moralia .... quibus quæ in Christiani Officii rationibus videntur ardua ac difficilia, enucleantur. Lugduni, 1609, in-4o.

Lib. I. De Sacramentis. Quæst. 82. n. 7 p. 63. Tametsi non similiter de eo censeri à Sacerdote debet, qui signa dat attritionis, ut de eo, qui signa præbet contritionis : quum rei utriusque longè dispar sit ratio. Nam ad omnia scelera abluenda, parum contritionis esse satis principes Theologi persuaserunt : D. Thomas.... Alex.... et alii non pauci.

Etenim cùm à caritate contritio avelli non posset (est enim dolor peccati propter Deum summè dilectum) et cùm caritas nullum habere possit cum lethali culpa commercium ; nempe id, quod jam dictum, consequatur necesse est. Huc adde, quòd plures magnique Theologi in pœnitente, antequam absolvatur, contritionem veram caritate formatam requirunt. Neque usque adeo certum est attritionem pœnitenti esse satis [p. 265].

______________________________________________________________

1. Paul Comitoli, jésuite italien (1544-1626).

_______________