Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/376

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

360 ŒUVRES

meo favore possit recuperare perditum, distinguendum est, aut enim injuste ab illo fuit ablatum, et injuste ab alio detinetur, et tune teneor absque simili meo damno illi subvenire, ut recuperet perditum, quia nondum illud amisit, cum injustè detineatur sicut furtum : sicut ergò ne perdat quod habet, teneor succurrere absque æquali damno, scilicet ex superfluo status, ita etiam ut recuperet quod injustè ablatum ab eo fuit, et ab aliis detinetur. Hoc intelligo, et cætera omnia, quando scio nullum alium opem laturum, et meo auxilio à miseria fore proximum efficaciter liberandum. Si tamen à nullo detinetur injustè, sed ille casu, et fortuna amisit statum, et rem familiarem, existimo quòd adhuc de superfluis statui non tenetur quis sub mortali subvenire ad statum recuperandum, quia iste non tam damnum evitat, quàm semel perditum recuperando lucrum adquirit, nullus autem tenetur sub mortali saltem alicui subvenire ad lucrum conquirendum [p. 365],

...32. Cum quis habet superfluum status, sentit [Corduba] quod etiam si non sint necessitates urgentes, tenetur communiter egentibus aliquid tribuere, licèt non totum superfluum, ut saltem in aliquo præceptum impleatur, nec in totum omittatur. Sed hoc non placet, suprà enim contra Caietanum, et Navarrum contrarium probavimus. Et sanè si ad id teneretur, ad totum superfluum erogandum obligandus esset [p. 364 sq.].

Dub. 7. Utrùm quis existens in extrema necessitate, authoritate sua possit alienum arripere sine peccato, et an idem sit in gravi necessitate. n. 60... mihi videtur probabilis in aliquo casu opinio Sylvestri, et Angeli, asserentium, quòd potest, si aliter non potest, rem alienam subripere, qui patitur gravem necessitatem ex superfluo status alterius : eo inquam casu, quo alius tenebatur huic patienti necessitatem extremam, vel gravem succurrere eleemosyna... [p. 365].

_____________