Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/80

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

64 ŒUVRES

Idem tenet Victoria, relect. de Jure belli num. 5. ubi dicit, eum, qui colaphum accepit, posse statim repercutere, etiam gladio ; non ad sumendam vindictam, sed ad vitandam infamiam et ignominiam, etiamsi invasor non esset alteriùs progressurus. Unde sequitur, si ille fugiat, posse Isesum statim insequi et percutere : si enim potest repercutere manentem, cur non fugientem ? [p. 88].

n. 80. Ob has rationes hæc sententia est speculativè probabilis ; tamen in praxi non videtur facilè permittenda. Primò, Ob periculum odii, vindictæ et excessus 1 : si enim D. Augustinus ob has causas ægrè admittit, ut quis pro vita tuenda alterum possit occidere ; quantò minùs in tali casu, ob honorem tuendum concederet ?... [p. 100 et 13e Pr.].

n. 81. Ad vitandam infamiam. Quartus modus est, Si nomini meo falsis criminationibus apud Principem, Judicem, vel viros honoratos detrahere nitaris, nec ulla ratione possim illud damnum famæ avertere, nisi te occulte interficiam. Petrus Navarr. n. 375. inclinat, licitum esse, talem è medio tollere. Eamdem tamquam probabiliorem defendit Bannes qu. 64. art. 7. dub. 4. addens, idem dicendum, etiamsi crimen sit verum ; si tamen est occultum, ita ut secundùm justitiam legalem non possis pandere. Idem tenent quidam alii recentiores. Probari potest.

Primò, Quia si baculo vel alapa impacta velis meum honorem vel famam violare, possum armis prohibere : ergo etiam, si id coneris linguà. Nam parum videtur referre, quo instrumento quis nitatur inferre noxam, si æquè efficaciter nocebit.

Secundò, Quia contumeliæ possunt armis impediri ; ergo etiam detractiones.

Tertiò, Periculum famæ sequiparatur periculo vitæ. Quod est commune pronunciatum Jurisperitorum, inquit

_____________________________________________________________

1. Pascal, citant cette phrase dans la treizième Provinciale, explique le mot excessus d’après le no 82 : quia multis cædibas...