Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/83

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

SEPTIÈME PROVINCIALE. — INTRODUCTION 67

fendere autem se, est aggressorem compescere, atque impedire damnum quod jam imminet, vel sic illatum est ut adhuc maneat in suspenso....

n. 63. Ac cùm hæc ita sint, patet illud rationem defensionis, non vindictæ habere, quòd homo militaris eum à quo vulneratus est insequatur, non quidem ut malum pro malo reddat, sed ut conservet honorem sibi ablatum, dummodo tamen id fiat incontinenti, cùm res adhuc est in suspenso, non autem postquam is qui abstulit, domum se jam recepit, vel alia negotia gerit, juxta dicenda in explicatione sequentis difficultatis de latrone qui rem alienam, ablatam jam quietè domi habet : utriusque enim par est ratio, ut bene monet Petrus à Navarr. Cæterùm quidquid sit in speculatione, non videtur in praxi permittenda facile ejusmodi insecutio ob periculum odii, vindictæ, excessus, pugnarum, et cædium in reipublicæ perniciem : quam semper vitare oportet in usu defensionis : juxta illud quod recta ratio dictat, bonum commune esse privato anteferendum.... [p. 87 sq. et 13e Pr.].

Ex quo fundamento solvitur difficultas quam idem à Navarr. monet in prsecedenti num. 375. num si detractor meam honestam famam denigrare nitatur, nec possum illud notabile damnum famæ alia ratione avertere, quàm interficiendo ipsum occulte, idne licite possim. Nam quamvis in speculatione pars affirmans non careat omni probabilitate, in praxi tamen negans est sequenda : quia in jure defensionis semper considerandum est, ne usus illius vergat in reipublicæ perniciem, nec dubium est quin sequendo affirmantem præbeatur occasio multis cœdibus occultis cum magnà reip. perturbatione. Accedit quòd si infamia jam sit illata, ea non extinguatur per mortem infamantis : sin inferenda sit, plerumque non satis constat, possitne aliâ ratione impediri, quàm occisione infamaturi, sicque non sit liberum eo genere defensionis uti.... [p. 101 et 13e Pr.].

Tertia difficultas, quoad defensionem rerum propriarum.... n. 68. Cæterum hæc censenda sunt non solùm ad laïcos sed