Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/91

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

SEPTIÈME PROVINCIALE. — INTRODUCTION 75

n. 43. (p. 118) Potestne quis bonorum invasorem interimere? Bonorum notabilis amissio grave damnum est, ad quod repellendum dum licet occidere invasorem, quia bona externa media sunt ad vitæ, honoris, et status sustentationem : ideo bona externa vita et sanguis hominum appellantur. Glossa in l. Advocati C. de advocat. divers, jud. Unde defendi possunt sicut et vita cum dispendio vitæ alterius. Molina sic tom. 4. de Just. tract.

3. d. 16. n. I. extendens doctrinam ad Clericos. An possit extendi ad Religiosos, cum proprium hi non habean? Potest, quia unusquisque habet jus defendendi non solum propria, sed ea, quæ possidet in communi. Tannerus tom. 3. disq. 4. quæst. 8. dub. 4. num. 77. [p. 104].

n. 44. Quæsierim, quanti valoris debeat esse res pro cujus conservatione possum furem occidere? Non débet esse res par va, nisi ut defendat fur rem parvam, velit repetentem invadere, vel res parvi momenti in se, magna sit in virtute, v. gr. lapis medicus ; vel tolleretur cum injuria. Lessius, lib. 2. c. g. dub. II. num. 68. Regulariter autem Molina tom. 4. de Just. tract. 3. d. 16. n. 7. unum aureum assignat [p. 104 et 14 Pr.].

n. 47. Aggreditur quis virum nobilem, seu alapa, seu baculo percutere ; licebitne ei occidere prius aggressorem ? Affirmat Less. lib. 2. cap. g. dub. 12. num. jj. quia maximum in aliquibus Regionibus dedecus est, alapas vel baculi verbera absque vindicta relinquere. Limito tamen sententiam ad viros nobiles ; plebeis enim alapae et verbera parum sunt dedecori [p. 98].

n. 48. An liceat post impactam alapam percutientem insequi, et interimere ? Aliqm negant ; quia id esset injuriam vindicare, non defendere. At Lessius lib. 2. cap. 9. dub. 12. num. 80. licere existimat speculativè, sed in praxi non consulendum ob periculum odii, vindictæ, et excessuum, pugnarum, et cædium in Reipublicæ pernitiem, Alii seclusis his periculis in praxi probabilem, et tutam judicarunt. Henriquez lib. 14. cap. 10. num. 3. Ratio est, quia quandiu damnum illatum manet in suspenso, semper est locus defensioni, ut patet in eo, qui