Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/190

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

sent tanti facinoris evadere supplicium ; tacitâ profectione adhuc luce dubia pomerium pervaserint. Nec defuit, qui manu super dorsum meum injecta, in ipso Deæ, quam gerebam, gremio scrutatus, reperiret, atque incoram omnium aureum depromeret cantharum.

Nec isto saltem tàm nefario scelere impuratissima illa capita confutari, terrerive potuere, sed mendoso risu cavillantes : En, inquiunt, indignæ rei scævitatem ! quàm plerique insontes periclitantur homines ! propter unicum cantharum, quem Deûm mater sorori suæ Deæ Syriæ hospitale munus obtulit, noxios religionis antistites ad discrimen vocari capitis.

His, et aliis similibus affaniis frustrà obblatteratis, eos retrorsum abducunt pagani, statimque vinctos in Tullianum compingunt : cantharoque, et ipso simulacro quòd gerebam, apud fani donarium redditis ac