Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/202

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

prandio laxarentur jumenta cætera, longè tardius applicari præsepio jubebar. Quæ sævitia, multo mihi magis genuinam curiositatem in suos mores ampliaverat. Nàm et assiduò planè commeantem in ejus cubiculum quemdam sentiebam juvenem, cujus et faciem videre cupiebam ex summo studio : si tamen velamentum capitis libertatem tribuisset meis alioquin luminibus : nec enim mihi solertia defuisset, ad detegenda quoquomodò pessimæ feminæ flagitia.

Sed anus quædam, stupri sequestra, et adulterorum internuntia, de die quotidiè inseparabilis aderat, cum qua protinus jentaculo, ac dehinc vino mero mutuis vicibus velitata, scenas fraudulentas in exitium miserrimi mariti subdolis ambagibus construebat. At ego quanquam graviter succensens errori Fotidis, quæ me dùm avem fabricat, perficit asinum ; isto tamen vel unico solatio ærumnabilis deformitatis meæ recreabar, quod auribus grandissimis præditus, cuncta longulè etiam dissita facillimè sentiebam. Denique die quâdam timidæ illius aniculæ sermo talis meas defertur aures.

De isto quidem mi herilis tecum ipsa videris, quæ sine meo consilio pigrum, et