Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/218

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

instructa. Denique, ut Dei cujusdam, sic adventus exspectatur adulteri, nàm, et opportunè, maritus foris apud naccam proximum cœnitabat. Ergò igitur meridie propinquante, helcio tandem absolutus, refectuique securè redditus, non tàm hercules laboris libertate gratulabar, quàm quòd revelatis luminibus, liberè jàm, cunctas facinorosæ mulieris artes prospectare poteram. Sol ipsum quidem delapsus Oceanum, subterrenas orbis plagas illuminabat : et ecce, nequissimæ anus adærens lateri temerarius adulter adventat : puer admodùm, et adhuc lubrico genarum splendore conspicuus, adhuc adulteros ipse delectans. Hunc multis admodùm saviis exceptum, mulier cœnam jubet paratam accumbere.

Sed ut primùm occursoriam potionem, et inchoatum gustum extremis labiis contingebat adulescens ; multò celerius opinione rediens, maritus adventat. Tunc uxor egregia, diras devotiones in eum deprecata, et crurum ei fragium obominata, exangui formidine trepidantem adulterum, alveo ligneo, quo frumenta purgari consueverant, temerè propter jacenti suppositum, abscondit : ingenitaque astutia dissimulato tanto flagitio, intrepidum mentita vultum, percontatur de marito, cur utique contuber-