Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/274

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.


L. APULEII,

MADAURENSIS PLATONICI,

METAMORPHOSEOS :

SIVE

LUSUS ASINI.

LIBER DECIMUS.

Die sequenti meus quidem dominus hortulanus quid egerit, nescio, me tamen miles ille, qui propter eximiam impotentiam pulcherrimè vapularat, ab illo præsepio, nullo equidem contradicente, diductum abducit : atque à suo contubernio (hoc enim mihi videbatur) sarcinis propriis onustum, et prorsus exornatum armatumque militariter, producit ad viam, nàm et galeam nitore præmicantem, et scutum cæteris his longius lucens : sed etiam lanceam longissimo hastili conspicuam, quàm scilicet non disciplinæ tunc quidem causa, sed propter terrendos miseros viatores in summo atque edito sarcinarum cumulo, adinstar exercitus, sedulò composuerat. Confecta campestri, nec adeò difficili via, ad quamdam civitatulam